[1] Cunilae praeter sativam plura sunt in medicina genera. quae bubula appellatur, semen pulei habet, utile ad vulnera commanducatum inpositum[2], ut quinto post die solvatur. et contra serpentes in vino bibitur ac tritum plagae inponitur. vulnera ab his facta perfricant[3], item[4] testudines cum serpentibus pugnaturae[5]; quidamque[6] in hoc usu panaceam[7] vocant. sedat et tumores et virilium mala sicca vel foliis tritis, in omni usu mire congruens vino[8].
[12] Tertium genus est[13] eius, quae a Graecis mascula, a nostris cunilago[14] vocatur, odoris foedi, radicis lignosae[15], folio aspero[16]. vires eius vehementissimas in omnibus generibus [17] earum[18] tradunt; manipulo quoque eius abiecto[19] omnes e tota[20] domo blattas convenire ad earn, privatim adversus scorpiones ex posca pollere[21], foliis tribus ex oleo peruncto homine fugari serpentes.
[22] E contrario quae mollis vocatur, pilosioribus ramis [23] et aculeatis, trita mellis odorem habet[24], digitis tactu eius cohaerescentibus[25], altera turis, quam libanotida[26] appellavimus[27].[28] medetur utraque contra serpentes ex vino vel aceto, pulices etiam contritae cum aqua sparsae[29] necant.
[30] Sativa quoque suos usus habet[31]. sucus eius cum rosaceo auriculas iuvat, ipsa ad ictus bibitur. fit ex ea montana, serpyllo similis, efficax contra serpentes. urinam movet, purgat a partu mulieres. concoctionem mire adiuvat et aviditatem ad cibos utraque[32] vel in cruditate ieiunis in potione aspersa; luxatis quoque utilis[33], contra vesparum et similes ictus ex farina hordeacia et posca utilissima. libanotidis[34] alia genera suis locis dicentur.