[5] sunt autem fuci sine aculeo, velut inperfectae[6] apes novissimaeque [7] a fessis aut[8] iam emeritis inchoatae, serotinus fetus et quasi servitia verarum apium, quam ob rem imperant iis primosque expellunt in opera, tardantes sine dementia puniunt . neque in opere tantum, sed in fetu[9] quoque adiuvant eas, multum ad calorem conferente turba.
[16] regias imperatoribus futuris in ima parte alvi exstruunt amplas, magnificas, separatas, tuberculo eminentes , quod si exprimatur, non gignuntur[17]. sexangulae omnes cellae a[18] singulorum pedum[19] opere. nihil[20] horum stato tempore, sed rapiunt diebus serenis munia[21]. melle uno alterove summum[22] die cellas replent.