Carbunculi[1] ac robiginum remedia demonstrabimus [2] volumine proximo. interim est et scariphatio[3][4] quaedam in remediis, cum macie[5] corticis ex aegritudine adstringente se iustoque plus vitalia arborum conprimente exacutam[6] falcis aciem utraque[7] manu inprimentes perpetuis incisuris diducunt[8] ac veluti cutem laxant. salutare id fuisse argumento sunt dilatatae cicatrices et internato corpore [9]expletae[10] ,
[11] magnaque ex parte similis hominum medicina et arborum est, quando earum quoque terebrantur ossa. amygdalae ex amaris dulces fiunt, si circumfosso stipite et ab ima parte circumforato defluens pituita abstergeatur . et ulmis detrahitur sucus inutilis, supra terram foratis usque ad medullam, in senecta[12] aut cum alimento nimio abundare sentiuntur.
[13] idem[14] et ficorum turgido cortice incisuris in oblicum levibus emittitur. ita fit, ne decidant fructus. pomiferis, quae germinant nec ferunt fructum, fissa[15] radice inditur lapis fertilesque fiunt, hoc idem in amygdalis e robore cuneo adacto, in piris sorbisque e taeda ac cinere et terra[16] cooperto.
[17] etiam radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque et circumcisis cinerem addidisse. fici serotinae fiunt, si primae grossi[18] , cum fabae magnitudinem excessere[19], detrahantur . subnascuntur enim quae serius maturescunt. eaedem [20], cum[21] frondere incipiunt, si cacumina rami cuiusque detrahantur, firmiores fertilioresque fiunt, nam caprificatio maturat.
[22] In ea culices nasci e grossis manifestum[23], quoniam , cum evolavere, non inveniuntur intus grana, quae in eos versa apparet. exeundi tanta est aviditas, ut plerique aut pede relicto aut pinnae parte erumpant. est et aliud genus culicum, quos vocant, centrinas, fucis apium similes ignavia malitiaque cum pernicie verorum et utilium ;
interemunt enim illos atque ipsi commoriuntur[24]. vexant et tineae semina ficorum, contra quas[25] remedium in eodem[26] scrobe defodere taleam[27] lentisci inversa parte, quae fuerit a cacumine. uberrimas autem ficus rubrica[28] amurca diluta et cum fimo infusa radicibus frondere incipientium[29] facit. caprificorum laudantur maxime nigrae et in petrosis , quoniam frumenta plurima habeant. caprificatio ipsa post imbrem.
[30] In primis autem cavendum, ne ex remediis vitia fiant, quod evenit nimia aut intempestiva medicina. interlucatio arboribus prodest, sed omnium annorum trucidatio inutilissima. vitis tantum tonsuram annuam quaerit, alternam vero myrtus, punicae, oleae, quia celeriter fruticescunt. ceterae rarius tondeantur[31], nulla autumn, ac ne radantur[32] quidem nisi vere. putatione[33] plaga ad[34] vitalia[35]... sunt omnia, quaecumque non supervacua.
[36] Similis fimi ratio[37]. gaudent eo, sed cavendum, ne in fervore solis admoveatur, ne inmaturum[38], ne validius quam opus sit. urit vineas suillum nisi quinquennio interposito , praeterquam si riguis diluatur, et e coriariorum sordibus nisi admixta aqua, item largius[39]. iustum existimant in denos pedes quadratos III modios. id quidem soli natura decernet.
[40] Columbino ac suillo plagis quoque arborum medentur . si mala punica acida nascantur, ablaqueatis radicibus fimum suillum addi iubent[41]. eo anno vinolenta, proximo dulcia futura. alii urina hominis aqua mixta riganda censent quater[42] anno, singulis amphoris, aut cacumina spargi vino lasere[43] diluto; si findantur in arbore, pediculum intorqueri ; ficis utique amurcam adfundi, ceteris arboribus aegris faecem vini[44], aut lupinum circum radices earum seri.
aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praecoces facit cogitque maturescere calx[45] admota radicibus. et haec autem, ut[46] omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.