[1] Oris saporem commendari adfirmant, murino cinere cum melle si fricentur dentes; admiscent quidam[2] marathi[3] radices. pinna[4] vulturis[5] si[6] scalpantur dentes, acidum halitum faciunt. hoc idem hystricis[7] spina[8] fecisse ad firmitatem pertinet. linguae ulcera et labrorum[9] hirundines [10] in mulso decoctae sanant, adeps anseris aut gallinae rimas, oesypum cum galla, araneorum telae candidae et quae in trabibus[11] parvae texuntur[12]. si ferventia os intus exusserint, lacte canino statim[13] sanabuntur[14].
[15] Maculas in facie oesypum[16] cum melle Corsico, quod asperrimum habetur[17], extenuat, item scobem cutis in facie cum rosaceo inpositum vellere[18] —quidam et butyrum addunt—, si vero vitiligines[19] sint, fel[20] caninum prius acu conpunctas[21], liventia et suggillata pulmones arietum pecudumque in tenues consecti membranas calidi inpositi vel columbinum fimum.
[22] cutem in facie custodit adeps anseris vel gallinae. lichenas et murino fimo ex[23] aceto inlinunt et cinere irenacei ex oleo; in hac curatione prius nitro ex aceto faciem foveri praecipiunt[24]. tollit ex facie vitia et coclearum, quae latae et minutae passim inveniuntur, cum melle cinis[25]. omnium quidem coclearum cinis spissat, calfacit smectica[26] vi[27] et ideo causticis miscetur psorisque et lepris[28] et lentigini[29] inlinitur. invenio et formicas Herculaneas appellari[30], quibus tritis adiecto sale exiguo[31] talia[32] vitia sanentur.
[33] buprestis animal est rarum in Italia[34], simillimum scarabaeo longipedi[35] ; fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen invenit, devoratumque tacto felle[36] ita inflammat[37], ut[38] rumpat. haec cum hircino sebo inlita lichenas ex facie tollit septica vi, ut supra dictum est. vulturinus sanguis cum chamaeleontos[39] albae,[40] quam[41] herbam[42] esse diximus, radice et cedria[43] tritus[44] contectusque[45] brassica lepras sanat, item pedes locustarum cum sebo hircino triti, varos[46] adeps gallinaceus cum cepa[47] subactus. utilissimum et[48] in facie mel, in quo apes sint inmortuae[49], praecipue tamen faciem purgat atque erugat cygni adeps. stigmata delentur columbino fimo ex aceto.
[50] Gravedinem[51] invenio finiri, si quis nares mulinas[52] osculetur. uva[53] et faucium dolor mitigatur fimo agnorum, priusquam herbam gustaverint, in umbra arefacto[54], uva suco[55] cocleae acu transfossae inlita[56], ut[57] coclea ipsa in fumo suspendatur, hirundinum[58] cinere cum melle; sic et tonsillis succurritur.
[59] tonsillas et fauces lactis[60] ovilli[61] gargarizatio [62][63] adiuvat, multipeda trita[64], fimum columbinum[65] cum passo gargarizatum, etiam cum fico arida ac nitro inpositum [66] extra. asperitatem[67] faucium et destillationes leniunt[68][69] cocleae[70][71] —coqui debent inlotae[72] demptoque tantum[73] terreno conteri et in passo[74] dari potui[75] ; sunt qui Astypalaeicas [76] efficacissimas putent et minimas[77] earum[78] —, gryllus[79] infricatus aut si quis manibus, quibus eum contriverit, tonsillas attingat[80].
[81] Anginis[82] felle anserino cum elaterio[83] et melle[84] citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto[85]. huius medicinae auctor est Ovidius poeta. sed efficaciores ad omnia, quae ex hirundinibus monstrantur, pulli[86] silvestrium—figura nidorum eas deprehendit —, multo[87] tamen efficacissimi ripariarum pulli; ita vocant in riparum cavis nidificantes. multi[88] cuiuscumque hirundinis pullum edendum censent, ut[89] toto anno non[90] metuatur id malum.
[91] strangulatos cum sanguine[92] comburunt in vase et[93] cinerem cum pane aut in[94] potu dant. quidam et mustelae cinerem[95] pari modo admiscent; sic ad strumae remedia dant et comitialibus cotidie[96] potui[97]. in sale quoque servatae[98] hirundines[99] ad anginam[100] drachma[101] bibuntur , cui malo et nidus[102] earum mederi dicitur[103] potus[104]. milipedam[105] inlini anginis[106] efficacissimum[107] putant;
[108] alii XX[109] tritas in aquae mulsae hemina dari per harundinem, quoniam dentibus tactis nihil prosint. tradunt et[110] murem cum verbenaca excoctum, si bibatur is liquor, remedio esse, et corrigiam caninam ter collo circumdatam, fimum columbinum vino et oleo permixtum. cervicis nervis[111], opisthotono ex milui nido surculus viticis adalligatus auxiliari dicitur,