[1][2] ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam[3] aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia[4], oppidum Mastya[5] Milesiorum, dein Cromna, quo loco[6] Enetos[7] adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos[8] cognomines eorum Venetos credi debere[9] putat[10], Sesamon oppidum, quod nunc Amastris, mons Cytorus[11], a Tio LXIII p., oppida Cimolis[12], Stephane[13], amnis Parthenius.
promunturium Carambis[14] vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV aut, ut[15] aliis placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut[16] aliqui maluere, CCCXII. D. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde Armine[17], nunc est colonia Sinope, a Cytoro[18]CLXIIII, flumen Varecum[19], gens Cappadocum, oppidum Caturia[20]Gazelum[21], amnis Halys[22], a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre[23], Carusa[24],
[25] Amisum[26]liberum[27], a[28] Sinope CXXX, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut[29] Asiam paene insulam faciat CC haut[30] amplius per continentem ad Issicum Ciliciae[31] sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria[32], a Mithridate conditum; victo eo utrumque Pompeiopolis appellatum est.