[1] Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus . causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente[2] causas genitales e[3] sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur , perplexis et[4] in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in maria esse[5] praeterque multa quae nusquam alibi.