[1] Huius loci pars est ad intervalla pertinens: quidam punicas et myrtos et lauros densiores seri iusserunt , in pedibus tamen[2] novenis, malos amplius paulo, vel magis etiam piros magisque amygdalas et ficos[3]. Quam- quam[4] optime diiudicabit[5] ramorum amplitudinis ratio locorumque ; et umbrae cuiusque arboris, quoniam has quoque observari oportet. breves sunt quamvis magnarum arborum, cum[6] ramos[7] in orbem circinant[8], ut in malis pirisque ; eaedem[9] enormes cerasis, lauris.
[10] Iam quaedam umbrarum proprietas: iuglandum[11] gravis et noxia, etiam capiti humano omnibusque iuxta satis. necat gramina et pinus, sed ventis utraque resistit, quoniam et protecta[12] vinearum ratione egent[13]. stilicidia pinus, quercus, ilicis ponderosissima, nullum cupressi[14], umbra minima et in se convoluta. ficorum levis[15], quamvis sparsa, ideoque inter vineas seri non vetentur.
ulmorum lenis[16], etiam nutriens, quacumque opacat. Attico haec quoque videtur e gravissimis, nec dubito, si emittantur in ramos; constrictae quidem illius[17] noxiam esse non arbitror. iucunda et platani, quamquam crassa. licet gramini[18] credere non sub[19] alia[20] laetius operienti[21] toros[22]. populo nulla ludentibus foliis, pinguis alno, sed pascens sata. vitis sibi sufficit,
mobili folio iactatuque crebro solem umbra temperans, eodem gravi protegens in imbre. omnium fere levis umbra, quorum pediculi longi. non fastidienda haec quoque scientia atque non in ultimis ponenda, quando satis quibusque umbra aut nutrix aut noverca est. iuglandum quidem pinorumque et picearum et abietis quaecumque attingere[23] non dubie venenum.
ventosis locis crebriores seri conducit, oleam[26] tamen maximo intervallo, de qua Catonis Italica sententia est in XXV pedibus[27], plurimum[28] XXX seri. sed hoc variatur locorum natura. non alia[29] maior in Baetica arbor, in Africa vero—fides penes auctores erit—miliarias vocari multas narrant a pondere olei, quod ferant annuo proventu. ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV.
[30] Baetica quidem uberrimas messes inter oleas metit. illam inscientiam[31] pudendam esse conveniet[32] adultas interlucare[33] iusto plus et in senectam praecipitare aut, ut[34] plerumque ipsis, qui posuere, coarguentibus imperitiam suam, totas excidere. nihil est foedius[35] agricolis quam gestae[36] rei poenitentia[37], multo iam ut praestet laxitate[38] delinquere[39].