[1] Syria praeter hanc peculiares habet arbores[2]: in nucum genere pistacia[3] nota — prodesse adversus serpentium morsus traduntur et potu et cibo —, in ficorum autem caricas et[4] minores[5] eiusdem[6] generis, quas[7] cottana vocant, item pruna[8] in Damasco monte nata et myxas[9] , utramque [10] iam familiarem Italiae[11] . e[12] myxis[13] in Aegypto et vina fiunt.
[14] Iunipiris[15] similem[16] habet[17] Phoenice[18] cedrum minorem . duo eius genera, Lycia[19] et Phoenicia[20] , differunt[21] folio[22]; nam quae durum[23] , acutum[24], spinosum[25] habet, oxycedros[26] vocatur , ramosa et nodis[27] infesta altera[28] , odore praestans[29]. fructum ferunt[30] myrti magnitudine,
[31] dulcem sapore. et maioris cedri duo genera. quae floret[32], fructum non fert, fructifera[33] non floret, et in ea antecedentem fructum occupat novus; semen eius[34] cupresso simile[35] . quidam cedrelaten[36] vocant. ex hac resina laudatissima. materiae[37] vero ipsi aeternitas, itaque et simulacra deorum ex ea factitaverunt[38]. cedrinus est Romae in delubro Apollo Sosianus[39] Seleucia advectus. cedro similis in Arcadia est arbor, in Phrygia frutex vocatur cedris[40].