[1] Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium litterarum[2] scientia, quibus diebus saxum casurum esset e[3] sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis[4], colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod si quis praedictum[5] credat[6], simul fateatur necesse est, maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique rerum naturae intellectum et confundi[7] omnia, si aut ipse sol lapis esse[8] aut umquam lapidem in eo fuisse credatur. decidere tamen crebro non erit dubium.