[1] Hedera iam dicitur in Asia nasci. *circiter urbis Romae annum ccccxxxx[2]* negaverat Theophrastus, nec in[3] India nisi in monte Mero, quin et Harpalum omni modo laborasse, ut sereret eam in Medis[4] frustra, Alexandrum vero ob raritatem ita coronato exercitu victorem[5] ex India redisse exemplo Liberi patris. cuius dei et nunc adornat thyrsos galeasque etiam ac scuta in Thraciae populis sollemnibus sacris, inimica arboribus[6] satisque omnibus, sepulchra , muros rumpens, serpentium frigori gratissima, ut mirum sit ullum honorem habitum ei[7].
[8][9] Duo genera prima, ut reliquarum, mas atque femina. maior traditur mas et corpore et folio, duriore etiam ac pinguiore et[10] flore ad purpuram accedente; utriusque autem similis est rosae silvestri, nisi quod caret odore. species horum generum tres: est enim candida ant nigra hedera tertiaque[11] vocatur helix.
etiamnum haec[12] species dividuntur in alias, quoniam est aliqua fructu tantum candida, alia et folio. fructum quoque candidum ferentium aliis densus acinus et grandior, racemis in orbem circumactis, qui vocantur corymbi, iidem[13]. Silenici, cum est minor acinus, sparsior[14] racemus, simili modo ut in[15] nigra.
[16] alicui et semen nigrum, alii crocatum, cuius coronis poetae utuntur, foliis minus nigris, quam quidam Nysiam, alii Bacchicam vocant, maximis inter nigras corymbis. quidam apud Graecos etiamnum duo genera huius faciunt a colore acinorum, erythranum et chrysocarpum.
[17] Plurimas antem habet[18] differentias helix, quoniam folio maxime distat. parva sunt et angulosa concinnioraque, cum[19] reliquorum generum simplicia sint[20]. distat et longitudine internodiorum, praecipue tamen sterilitate, quoniam fructum non gignit. quidam hoc aetatis esse, non generis existimant primoque[21] helicem esse, fieri hederam vetustate.
horum error manifestus intellegitur, quoniam helicis plura genera reperiuntur, sed tria maxime insignia: herbacea ac virens, quae plurima est, altera candido folio, tertia versicolori , quae Thracia vocatur. etiamnum[22] herbaceae tenuiora folia et in ordinem digesta densioraque; in alio genere diversa omnia ea[23].
[26] adulescit in longitudinem maxime herbacea. arbores autem necat[27] candida omnemque sucum auferendo tanta crassitudine augetur, ut ipsa arbor fiat. signa eius folia maxima atque latissima[28], mammae rigentes[29], quae sunt ceteris inflexae, racemi[30] stantes ac subrecti. et quamquam[31] omnium[32] hederarum generi radicosa bracchia, huic tamen maxime ramosa ac robusta, ab ea nigrae.[33] sed proprium albae, quod inter media folia emittit bracchia utrimque[34] semper amplectens, hoc et in muris[35], quamvis ambire non possit. itaque etiam pluribus locis intercisa vivit tamen duratque, et totidem initia radicum habet quot bracchia, quibus incolumis et solida arbores sugit ac strangulat. est et[36] in fructu differentia albae nigraeque hederae, quoniam aliis[37] tanta amaritudo acini, ut aves non attingant. est et rigens hedera, quae sine adminiculo stat sola omnium generum, ob id vocata orthocissos[38], e diverso numquam nisi humi repens chamaecissos.