[7] omnia digitos habent quae pedes, excepto elephanto ; huic enim informes, numero quidem V[8], sed indivisi ac leviter discreti ungulisque, non[9] unguibus, similes, et pedes maiores priores, in posterioribus articuli[10] breves. idem[11] poplites intus flectit hominis modo, cetera animalia in diversum posterioribus[12] pedibus quam prioribus. nam quae animal generant , genua ante se flectunt et suffraginum artus in aversum[13].
[14] Homini genua et cubita contraria, item ursis et simiarum generi, ob id minime pernicibus. ova[15] parientibus quadripedum, crocodilo[16], lacertis, priora genua post curvantur, posteriora in priorem partem[17]. sunt autem crura his obliqua , humani pollicis[18] modo. sic et multipedibus praeterquam novissima salientibus. aves, ut quadripedes, alas in priora curvant, suffraginem[19] in posteriora.
Hominis genibus quaedam et religio[20] inest observatione [21] gentium. haec supplices attingunt, ad[22] haec[23] manus tendunt, haec ut aras adorant, fortassis quia inest iis vitalitas [24]. namque in ipsa genus[25] utriusque commissura, dextra laevaque, a priore parte gemina quaedam buccarum inanitas inest, qua perfossa ceu iugulo[26] spiritus fluit[27]. inest et aliis partibus quaedam religio, sicut in dextera[28]: osculis aversa[29] adpetitur, in fide porrigitur.
[30][31] antiquis Graeciae in supplicando mentum[32] attingere mos erat. est in aure ima memoriae locus, quem tangentes antestamur[33]; est post[34] aurem aeque dexteram[35] Nemeseos[36], quae dea Latinum nomen ne in Capitolio quidem invenit, quo[37] referimus[38] tactum[39] ore proximum a[40] minimo[41] digitum[42], veniam sermonis a diis[43] ibi[44] recondentes .
[51] Omnia animalia a dextris[52] partibus incedunt, sinistris [53] incubant. reliqua ut libitum est gradiuntur, leo tantum et camelus pedatim[54], hoc est, ut sinister pes non transeat[55] dextrum, sed subsequatur. pedes homini maximi[56], feminis tenuiores in omni genere. surae homini tantum et crura carnosa[57]. reperitur apud auctores quendam[58] in Aegypto non habuisse suras. vola[59] homini tantum exceptis quibusdam .
[60][61] namque et hinc cognomina inventa Planci, Plauti, Pansae[62], Scauri, sicut[63] a cruribus Vari, Vatiae[64], Vatini, quae vitia et in quadripedibus. solidas habent ungulas quae non sunt cornigera; igitur pro iis[65] telum ungulae ictus[66] est illis. nec talos habent eadem, at quae[67] bisulca sunt, habent. iidem digitos habentibus non sunt, neque in prioribus omnino pedibus ulli. camelo tali[68] similes[69] bubulis, sed minores paulo; est enim bisulcum[70] discrimine exiguo; pes in[71] vestigio carnosus [72] ut ursi[73], qua de causa in[74] longiore itinere sine calceatu[75] fatiscunt[76].