[1] Quin et ab homine[2] perficiuntur. Iulia[3] Augusta prima sua iuventa Tib[4] . Caesare[5] ex Nerone gravida, cum parere virilem sexum admodum cuperet, hoc usa est puellari augurio, ovum in sinu[6] fovendo[7] atque, cum deponendum haberet[8] , nutrici per sinum tradendo, ne intermitteretur[9] tepor; nec falso[10] augurata[11] proditur. nuper inde fortassis[12] inventum, ut ova calido in loco inposita paleis igne modico foverentur homine versante, pariterque et stato[13] die illinc[14] erumperet[15] fetus.
[16] traditur quaedam ars gallinarii cuiusdam dicentis, quod ex quaque esset[17] . narrantur et mortua gallina mariti earum visi succedentes[18] in vicem et reliqua fetae more facientes abstinentesque se cantu. super omnia est anatum ovis subditis atque exclusis admiratio prima[19] non plane agnoscentis fetum, mox incerti singultus[20] sollicite convocantis, postremo lamenta circa piscinae stagna mergentibus se pullis natura duce.