[1][2] arborem[3] vocant gossypinum[4], fertiliore[5] etiam Tylo[6] minore, quae[7] distat X[8] p. Iuba circa fruticem lanugines esse tradit[9] linteaque ea Indicis praestantiora, Arabiae[10] autem arborem[11], ex qua vestes faciant, cynas vocari, folio palmae simili. sic Indos[12] suae arbores vestiunt. in Tylis autem et alia arbor floret albae violae specie, sed magnitudine quadriplici[13], sine odore, quod miremur in eo tractu.
[14] est et[15] alia similis, foliosior tamen roseique floris[16], quem noctu conprimens aperire incipit solis exortu, meridie expandit; incolae dormire eum dicunt. fert eadem insula et palmas oleasque ac vites et cum reliquo pomorum genere ficos. nulli arborum folia ibi decidunt, rigaturque gelidis fontibus et imbres accipit.