[1] Generatio avium simplex videtur esse, cum et ipsa habeat sua miracula, quoniam et quadripedes ova gignunt, chamaeleontes, lacertae[2] et quae diximus ..., item[3][4] serpentes. pinnatorum[5] autem infecunda sunt quae aduncos habent ungues. cenchris[6] sola ex his supra quaterna edit ova. tribuit hoc avium generi natura, ut fecundiores essent fugaces earum quam fortes. plurima pariunt struthocameli[7] , gallinae[8], perdices [soli]. coitus avibus duobus modis, femina[9] considente[10] humi, ut in gallinis, aut stante, ut in gruibus.
[11] Ovorum alia sunt candida, ut columbis, perdicibus, alia pallida, ut aquaticis, alia punctis[12] distincta, ut meleagridum [13] , alia rubri[14] coloris, ut phasianis, cenchridi[15] . intus autem omne ovum volucrum bicolor, aquaticis[16] lutei[17] plus quam[18] albi[19], id[20] ipsum magis luridum quam ceteris; piscium unicolor[21], in quo nihil candidi.
[22] avium ova ex calore fragilia, serpentium ex frigore lenta[23] , piscium ex liquore mollia. aquatilium rotunda, reliqua fere fastigio cacuminata. exeunt a rotundissima [24] sui parte, dum pariuntur, molli putamine, sed protinus durescente quibuscumque emergunt portionibus. quae oblonga sint ova, gratioris saporis putat Horatius Flaccus. feminam edunt quae rotundiora gignuntur, reliqua marem. umbilicus ovis a[25] cacumine inest, ceu gutta eminens in putamine .