Aegyptus[1] hanc maxime gignit, quae[2] et aron[3], de qua[4] inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis;[5] quidam enim eandem esse dixere[6]. Glaucias[7] satu discrevit [8], dracontium[9] silvestrem aron[10] pronuntiando. aliqui radicem aron[11] appellarunt[12], caulem vero dracontium, in totum alium[13], si modo hic est qui apud nos dracunculus vocatur. namque aros[14] radicem nigram in latitudinem[15] rotundam habet multoque maiorem et qua[16] manus inpleatur, dracunculus[17] subrutilam et draconis convoluti modo, unde et nomen.
[18] quin et ipsi[19] Graeci inmensam posuere differentiam[20] : semen dracunculi fervens mordaxque tradendo tantumque et[21] virus, ut[22] olfactum gravidis abortum inferret[23], aron[24] miris laudibus tulere[25], primum in cibis[26] feminam[27] praeferentes , quoniam mas durior[28] esset et[29] in coquendo[30] lentior;
pectoris[31] vitia purgare[32], aridum[33] potioni[34] inspersum aut ecligmate [35] urinam et menses ciere[36], sic et in oxymelite potum. stomacho[37] interaneisque exulceratis ex lacte ovillo bibendum , ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii coxere[38] in lacte, ut decoctum biberetur[39]. epiphoris elixum[40] inposuere, item suggillatis, tonsillis[41].
[42]Glaucias ex oleo haemorrhoidum vitio infudit[43], lentigines[44] ex melle inlinens[45]. laudavit[46] et pro antidoto contra venena, pleuriticis[47], peripneumonicis [48] quo tussientibus[49] modo. semen intritum cum oleo aut rosaceo[50] infudit[51] aurium dolori. Dieuches tussientibus [52] aut[53] suspiriosis et orthopnoicis et pura[54] excreantibus farinae[55] permixtum pane cocto dedit, Diodotus[56] phthisicis e[57] mnelle ecligmate[58] et pulmonis vitiis, ossibus etiam fractis inposuit.
[63] folia ambustis prosunt ex vino et[64] oleo cocta. alvum inaniunt[65] ex[66] sale et aceto sumpta et luxatis cum melle cocta prosunt[67], item articulis podagricis cum sale recentia vel sicca. Hippocrates utralibet[68] ad[69] collectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos[70] seminis [71] vel radicis drachmae II in vini cyathis II sufficiunt. eadem potio, si a part[72] non purgentur[73], et secundas trahit. Hippocrates et radicem ipsam adposuit.
[74] dicunt et in pestilentia salutarem esse in cibis[75]. ebrietatem discutit. serpentes nidore, cum crematur, privatim[76] aspidas[77], fugat aut inebriat ita, ut torpentes inveniantur. perunctos quoque aro[78] e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari potui[79] in vino nigro putant utile. in foliis ari caseus[80] optime servari traditur.
id autem, quod Graeci dracontion[92] vocant, triplici effigie demonstratum mihi est: foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa veluti signata articulosaque monstravere, ternis[93] omnino cauliculis [94], foliis[95], decoqui[96] ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folio maiore quam cornus [97], radicis[98] harundineae[99], totidem, ut adfirmabant, geniculatae [100] nodis, quot haberet annos, totidemque[101] esse folia; hi[102] ex vino vel aqua contra serpentes dabant.
[103] Est et[104] aris, quae in eadem Aegypto nascitur, similis aro[105], minor tantum minoribusque foliis et utique radice, quae tamen olivae grandis magnitudinem inpleat[106], alba geminum[107] caulem[108], altera unum[109] tantum emittens. medetur utraque ulceribus manantibus, item ambustis[110] ac fistulis[111] collyrio inmisso[112]. nomas[113] sistunt inlitu[114] decoctarum[115] in aqua et postea[116] tritarum rosaceo addito. sed[117] unum miraculum ingens, contacto genitali cuiusque feminini sexus animal in perniciem agi.
[118] Myriophyllon[119], quod nostri milifolium[120] vocant, caulis est teneri[121], similis feniculo, plurimis foliis, unde et nomen accepit[122]. nascitur in palustribus, magnifici usus ad vulnera cum aceto. bibitur ad difficultates urinae et vesicae aut suspiria praecipitatisque ex alto. eadem efficacissima ad dentium dolores. Etruria hoc nomine appellat herbam in pratis tenuem, a lateribus[123] capillamenti modo foliosam, eximii[124] usus ad vulnera, boum nervos[125] abscisos[126] vomere solidari [127] ea rursusque[128] iungi addita axungia adfirmans.
[133] Myrris[134], quam alii myrrizan[135], alii myrran[136] vocant[137], simillima est cicutae[138] caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuavis. ciet menstrua et partus cum vino. aiunt eandem potam in pestilentia[139] salutarem esse. subvenit et phthisicis[140] in sorbitione data[141]. aviditatem cibi facit, phalangiorum[142] morsus restinguit[143]. ulcera quoque [144] in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratae sanat.