Emicant benigne passimque in plurimis[1] terris alibi[2] frigidae[3], alibi[4] calidae, alibi iunctae[5], sicut in[6] Tarbellis[7] Aquitanica[8] gente et in[9] Pyrenaeis[10] montibus[11] tenui intervallo discernente[12], alibi[13] tepidae, egelidae, atque[14] auxilia morborum profitentes[15] et e cunctis animalibus[16] hominum tantum causa erumpentes[17] augent numerum deorum nominibus variis[18] urbesque condunt, sicut Puteolos in Campania, Statiellas[19] in Liguria, Sextias[20] in Narbonensi[21] provincia[22]. nusquam tamen largius quam in Baiano[23] sinu nec pluribus auxiliandi generibus : aliae sulpuris vi[24],
[25]aliae[26] aluminis[27], aliae salis[28], aliae nitri, aliae bituminis, nonnul etiam acida[29] salsave mixtura , vapore ipso[30] aliquae prosunt, tantaque[31] est vis, ut balneas calefaciant ac frigidam etiam in soliis[32] fervere cogant. quae in Baiano[33] Posidianae[34] vocantur, nominee accepto a Claudii Caesaris liberto, obsonia quoque per cocunt. vaporant[35] et in mari ipso quae Licinii Crassi fuere[36], mediosque[37] inter fluctus existit aliquid valetudini salutare.
[38] lam generatim[39] nervis prosunt pedibusve aut coxendicibus, aliae luxatis[40] fractisve, inaniunt alvos, sanant vulnera, capiti, auribus[41] privatim medentur, oculis vero Ciceronianae. dignum[42] memoratu, villa est ab Averno lacu Puteolos tendentibus inposita litori, celebrata [43] porticu ac nemore, quam vocabat[44] M[45]. Cicero Academiam ab exemplo Athenarum, ibi compositis voluminibus eiusdem[46] nominis[47], in qua[48] et monumenta sibi instauraverat, ceu vero non[49] et in[50] toto[51] terrarum orbe fecisset[52].
huius in parte prima exiguo[53] post obitum[54] ipsius Antistio Vetere possidente eruperunt fontes calidi[55] perquam [56] salubres oculis, celebrati carmine Laureae Tulli, qui fuit e libertis eius, ut protinus noscatur etiam ministeriorum[57] haustus[58] ex illa maiestate ingenii[59]. ponam enim ipsum carmen, ut[60] ubique et[61] non ibi tantum[62] legi queat:[63] Quo[64] tua,
[65] Romanae[66] vindex clarissime[67] linguae, silva[68] loco melius surgere iussa viret[69] atque Academiae celebratam nomine villam nunc reparat cultu[70] sub potiore Vetus, hoc[71] etiam apparent lymphae non ante repertae[72], languida quae infuso lumina rore levant[73]. nimirum locus ipse sui Ciceronis honori hoc dedit, hac fontes cum patefecit ope, ut, quoniam totum legitur sine fine per orbem, sint plures oculis quae medeantur aquae. In eadem Campaniae regione Sinuessanae aquae sterilitatem[74] feminarum et virorum insaniam[75] abolere produntur ,
[76] in Aenaria[77] insula calculosis mederi et quae vocatur Acidula ab Teano Sidicino[78]III p.—haec[79] frigida —, item in Stabiano quae Dimidia vocatur et in Venafrano[80] ex fonte Acidulo[81]. idem contingit[82] in Velino lacu potantibus, item[83] in Syriae fonte iuxta Taurum montem auctor est M. Varro et in Phrygiae[84] Gallo flumine Callimachus. sed ibi in potando[85] necessaries modus, ne[86] lymphatos agat, quod in[87] Aethiopia accidere iis[88], qui e[89] fonte Rubro biberint, Ctesias[90] scribit.
[91] iuxta Romam Albulae aquae volneribus medentur, egelidae hae[92], sed Cutiliae[93] in Sabinis gelidissimae[94] suctu quodam[95] corpora invadunt , ut prope morsus videri possit, aptissimae stomacho , nervis, universo corpori. Thespiarum[96] fons conceptus mulieribus repraesentat, item in Arcadia flumen Elatum[97], custodit autem[98] Linus[99] fons in eadem[100] Arcadia abortusque fieri non patitur. e diverso in Pyrrha[101] flumen[102], quod Aphrodisium[103] vocatur, steriles facit.
[104] Lacu[105] Alphio[106] vitiligines tolli[107] Varro auctor est Titiumque[108] praetura functum marmorei signi faciem habuisse propter id vitium[109]. Cydnus Ciliciae amnis podagricis medetur, sicut apparet epistula[110] Cassi Parmensis ad M. Antonium. contra aquarum culpa in Troezene omnium pedes vitia sentiunt.
[111]Tungri civitas Galliae fontem habet insignem plurimis bullis stillantem[112], ferruginei[113] saporis, quod ipsum non nisi in fine potus intellegitur. purgat hic corpora, tertianas febres[114] discutit, calculorum[115] vitia[116]. eadem aqua igne admoto [117] turbida fit ac postremo[118] rubescit. Leucogaei fontes inter Puteolos[119] et Neapolim oculis et vulneribus medentur. Cicero in admirandis posuit Reatinis tantum paludibus ungulas iumentorum indurari.
[127] quin et homines sentire differentiam eam; nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et crispo capillo, qui e Crathi[128] candidos mollioresque[129] ac porrecta [130] coma. item in Macedonia qui velint[131] sibi candida nasci, ad Haliacmonem[132] ducere[133], qui nigra aut fusca, ad Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam[134] in locis dicit et fruges quoque, sicut in Messapis, at[135] in Lusis Arcadiae quodam fonte mures terrestres[136] vivere[137] et conversari. Erythris Aleos[138] amnis pilos gignit in corporibus.
[139] In Boeotia ad Trophonium deum iuxta flumen Hercynnum[140] e duobus fontibus alter[141] memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inventis. in Cilicia apud oppidum Cescum[142] rivus fluit Nuus[143], ex quo bibentium subtiliores sensus fieri M[144]. Varro tradit, at in Cea insula fontem esse, quo[145] hebetes fiant, Zamae in Africa, ex quo[146] canorae voces.
[147]— Vinum taedio[148] venire iis[149], qui ex Clitorio lacu biberint, ait[150] Eudoxus, set[151] Theopompus[152] inebriari fontibus iis[153], quos diximus, Mucianus Andri[154] e[155] fonte Liberi patris statis[156] diebus septenis eius dei[157] vinum fluere, si auferatur e conspectu templi, sapore in aquam[158] transeunte,
[159] Polyclitus[160]Lipari[161] iuxta Solos Ciliciae[162] ungui[163], Theophrastus[164] hoc[165] idem in Aethiopia eiusdem nominis fonte[166], Lycos in Indis Oratis[167] fontem[168] esse, cuius aqua lucernae luceant[169]; idem Ecbatanis traditur. Theopompus in Scotusaeis[170] lacum esse dicit, qui volneribus medeatur[171],
[193] Quod si quis fide carere ex his[194] aliqua arbitratur [195], discat[196] in nulla parte naturae maiora[197] esse miracula, quamquam inter initia[198] operis abunde multa rettulimus. Ctesias tradit Silan[199] vocari stagnum in Indis, in quo[200] nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in Averno[201] etiam[202] folia subsidere, Varro aves, quae advolaverint , emori.
[203] contra in Africae lacu Apuscidamo[204] omnia fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae[205] fonte Phinthia[206], ut Apion tradit, et in Medorum[207] lacu puteoque[208] Saturni. item fluvii[209] fons Limyrae[210] transire solet in loca vicina portendens aliquid; mirum quoque[211] quod[212] cum piscibus transit. responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt adnuentes , si vero eventum negent, caudis[213] abigunt.
[214] amnis[215] Alcas[216] in Bithynia Bryazum[217] adluit[218]—hoc est et[219] templo et deo[220] nomen—, cuius gurgitem[221] periuri negantur[222] pati[223] velut flammam urentem[224]. et[225] in Cantabria fontes Tamarici[226] in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, in unum alveum coeunt vasto amne.
[227] singuli[228] siccantur[229] duodenis [230] diebus[231], aliquando vicenis[232], citra suspicionem ullam aquae, cum sit vicinus[233] illis[234] fons sine intermissione largus. dirum[235] est non profluere eos aspicere volentibus[236], sicut proxime Larcio Licinio legato pro praetore[237] post septem dies accidit[238]. in Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.
[239] E diverso miracula alia dira. Ctesias in Armenia [240] fontem esse scribit, ex quo nigros[241] pisces ilico mortem adferre in cibis. quod[242] et circa Danuvii exortum audivi, done veniatur ad fontem alveo adpositum, ubi finitur id genus piscium, ideoque[243] ibi caput amnis eius intellegit fama. hoc idem et in Lydia in stagno Nympharum tradunt.
[252]necare[253] aquas[254] Theopompus et in Thracia[255] apud Cichros[256] dicit, Lycos[257] in Leontinis tertio die[258] quam quis[259] biberit, Varro ad Soracten[260] in fonte, cuius sit latitudo quattuor pedum; sole oriente eum exundare ferventi similem; aves, quae[261] degustaverint[262], iuxta mortuas iacere. namque et haec insidiosa condicio est, quod quaedam etiam blandiuntur aspectu, ut ad Nonacrim Arcadiae, omnino[263] nulla[264] deterrent qualitate. hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens ipsa[265] lapidescat.
[266] aliter circa Thessalica Tempe, quoniam virus omnibus terrori est, traduntque aëna[267] etiam ac ferrum erodi illa aqua[268]. profluit, ut indicavimus[269],[270] brevi spatio, mirumque, siliqua silvestris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper[271] florens purpura [272]. et quaedam sui generis herba in labris fontis viret. in Macedonia non procul Euripidis[273] poetae sepulchro duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus, alter mortiferi.
[274] In Perperenis fons est, quamcumque[275] rigat, lapideam [276] faciens[277] terram, item calidae aquae in Euboeae[278] Aedepso[279]. nam quae[280] adit[281] rivus saxa in altitudinem[282] crescunt . in Eurymenis deiectae coronae in fontem lapideae[283] fiunt[284]. in Colossis flumen est, quo[285] lateres coniecti lapidei[286] extrahuntur. in Scyretico[287] metallo arbores, quaecumque[288] flumine adluuntur, saxeae[289] fiunt cum ramis.
[290] destillantes quoque guttae[291] lapide[292] durescunt in antris, conchatis[293] ideo[294], nam[295] Miezae[296] in Macedonia etiam pendentes in ipsis camaris , at in Corycio[297] cum cecidere, in quibusdam speluncis utroque modo columnasque faciunt, ut in Phausia[298] Cherrhonesi adversae[299] Rhodo[300] in antro magno, etiam discolori aspectu. et hactenus contenti simus exemplis.