[1] Ceterorum animalium, quae modo convecta undique Italiae[2] contigere[3] saepius, formas nihil attinet scrupulose referre. paucissima Scythia gignit inopia fruticum, pauca contermina illi Germania, insignia tamen boum ferorum [4] genera, iubatos[5] bisontes excellentique et vi et[6] velocitate uros[7], quibus[8] inperitum volgus bubalorum nomen inponit, cum id gignat Africa vituli potius cervique[9] quadam similitudine .
[10] septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa[11], praeterea alcen iumento[12] similem, ni proceritas aurium et cervicis distinguat[13]; item natam in Scadinavia insula nec umquam visam in hoc orbe[14],multis tamen narratam achlin[15] haud dissimilem illi[16], set nullo suffraginum [17] flexu[18], ideoque non cubantem et adclinem[19] arbori in somno eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memoratae . labrum ei[20] superius praegrande[21]; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur.
[22] tradunt[23] in Paeonia[24] feram[25] quae bonasus[26] vocetur, equina iuba, cetera tauro similem, cornibus ita in se flexis[27], ut non sint utilia pugnae. quapropter fuga[28] sibi auxiliari reddentem[29] in ea fimum, interdum et trium iugerum longitudine[30], cuius contactus [31] sequentes ut ignis aliquis amburat[32].