Sal omnis aut fit aut gignitur, utrumque pluribus modis, sed causa gemina, coacto[1] umore vel[2] siccato [3]. siccatur in lacu Tarentino aestivis solibus, totumque stagnum in salem abit[4], modicum alioqui, altitudine genua non excedens, item[5] in Sicilia[6] in lacu, qui Cocanicus vocatur, et alio iuxta Gelam. horum extremitates tantum inarescunt, sicut in Phrygia, Cappadocia, Aspendi, ubi largius[7] coquitur[8] et usque ad medium[9]. aliud etiam in eo[10] mirabile, quod[11] tantundem nocte[12] subvenit, quantum die auferas. omnis e stagnis[13] sal minutus atque non glaeba est.
[14] aliud genus ex aquis maris sponte gignitur spuma in extremis litoribus ac scopulis relicta. hic omnis[15] rore[16] densatur, et est acrior qui in scopulis[17] invenitur. sunt etiamnum[18] naturales[19] differentiae tres. namque in Bactris duo[20] lacus vasti, alter[21] ad Scythas versus, alter[22] ad Arios[23], sale exaestuant[24], sicut[25] ad Citium in Cypro et circa Memphin extrahunt e[26] lacu, dein sole[27] siccant[28].
[42] sunt et montes[43] nativi salis, ut in[44] Indis Oromenus[45], in quo lapicidinarum[46] modo caeditur renascens , maiusque regum[47] vectigal[48] ex eo est[49] quam ex auro[50] atque margaritis[51]. effoditur et[52] e terra, ut palam est umore densato[53], in Cappadocia. ibi quidem caeditur[54] specularium lapidum modo; pondus magnum glaebis[55], quas micas vulgus appellat.
[56] Gerris[57] Arabiae oppido muros domosque massis[58] salis faciunt aqua feruminantes[59]. invenit et iuxta Pelusium Ptolemaeus[60] rex, cum castra faceret. quo exemplo postea inter Aegyptum et Arabiam etiam squalentibus locis coeptus[61] est inveniri[62] detractis harenis, qualiter et per Africae sitientia usque[63] ad Hammonis oraculum, is quidem crescens cum luna noctibus[64].
[65] nam et[66] Cyrenaici[67] tractus nobilitantur Hammoniaco et ipso, quia sub harenis inveniatur, appellato. similis est colore[68] alumini, quod schiston[69] vocant, longis glaebis neque perlucidis, ingratus[70] sapore, sed medicinae utilis. probatur quam maxime perspicuus , rectis scissuris. insigne[71] de eo proditur, quod levissimus intra specus suos in lucem universam prolatus vix credibili[72] pondere ingravescat. causa evidens, cuniculorum spiritu madido[73] sic[74] adiuvante[75] molientes[76], ut[77] adiuvant [78] aquae. adulteratur Siculo, quem Cocanicum appellavimus,[79] nec non et Cyprio[80] mire simili.
[89]Facticii[90] varia genera. volgaris plurimusque[91] in salinis mari adfuso non sine aquis[92] dulcibus[93] riguis[94], sed imbre maxime iuvante ac super omnia sole multo .... que[95], aliter[96] non inarescens[97]. Africa[98] circa Uticam construit[99] acervos salis ad collium speciem, qui ubi sole[100] lunaque induruere, nullo umore liquescunt vixque etiam ferro caeduntur. fit tamen et in Creta sine[101] riguis mare in salinas iufundentibus et circa Aegyptum ipso mari[102] influente[103] in solum, ut credo, Nilo sucosum[104].
[105] fit et[106] puteis[107] in salinas ingestis. prima densatio Babylone[108] in bitumen liquidum cogitur oleo simile, quo[109] et in lucernis utuntur. hoc[110] detracto subest sal. et in Cappadocia e puteis ac fonte aquam[111] in salinas ingerunt. in Chaonia[112] excocunt aquam e[113] fonte refrigerandoque salem faciunt[114] inertem nec candidum[115].
[116] Galliae Germaniaeque ardentibus lignis aquam salsam infundunt; Hispaniae[117] quadam[118] sui parte e puteis hauriunt[119] muriam[120] appellantes[121]. illi[122] quidem et lignum referre arbitrantur. quercus optima, ut quae[123] per se cinere[124] sincero[125] vim salis reddat, alibi corylus [126] laudatur. ita infuso liquore salso arbor[127] etiam in salem vertitur. quicumque[128] ligno confit[129] sal niger est. Apud Theophrastum invenio Umbros harundinis et iunci[130] cinerem decoquere aqua solitos, done exiguum superesset umoris[131]. quin et e muria salsamentorum recoquitur iterumque consumpto liquore ad naturam suam redit, vulgo e menis[132] iucundissimus.
[133] Marinorum maxume laudatur Cyprius a Salamine, at e[134] stagnis[135] Tarentinus ac Phrygius, qui Tattaeus[136] vocatur. hi duo oculis utiles[137]. e[138] Cappadocia qui in laterculis adfertur , cutis[139] nitorem[140] dicitur facere. magis tamen extendit is, quem Citium[141] appellavimus, itaque a partu[142] ventrem[143] eo cum melanthio inlinunt.
[144] salsissimus sal qui siccissimus , suavissimus omnium Tarentinus atque candidissimus, set[145] de[146] cetero fragilis qui maxime candidus. pluvia dulcescit omnis, suaviorem tamen rores[147] faciunt, sed copiosum aquilonis flatus[148]. austro non nascitur. flos salis non fit nisi aquilonibus. in igni[149] nec[150] crepitat nec exilit Tragasaeus [151] neque Acanthius[152], ab oppido appellatus, nec[153] ullius[154] spuma[155] aut[156] ramentum tenuius[157]. Agrigentinus ignium patiens ex aqua exilit[158].
[159] sunt et colorum differentiae[160]. rubet[161] Memphi, rufus est circa Oxum, Centuripis[162] purpureus, circa Gelam in eadem[163] Sicilia tanti splendoris, ut imaginem[164] recipiat. in Cappadocia crocinus[165] effoditur, tralucidus et odoratissimus . ad medicinae usus antiqui Tarentinum maxime laudabant, ab hoc[166] quemcumque e marinis, ex eo genere spumeum praecipue, iumentorum vero et boum oculis Tragasaeum et Baeticum[167].
[168] ad opsonium et cibum utilior quisquis facile liquescit, item umidior, minorem enim amaritudinem habent, ut Atticus et Euboicus. servandis carnibus aptior acer et siccus, ut[169] Megaricus. conditur etiam odoribus additis[170] et pulmentarii vicem implet, excitans [171] aviditatem invitansque[172] in omnibus cibis ita, ut sit peculiaris ex eo intellectus inter innumera condimenta, item[173] in mandendo[174] quaesitus garo.
[175] quin et pecudes armentaque[176] et iumenta[177] sale maxime sollicitantur ad pastus[178], multo[179] tum largiore[180] lacte multoque[181] gratiore[182] etiam in caseo dote[183]. ergo, Hercules, vita humanior sine sale non quit[184] degere[185], adeoque[186] necessarium elementum est, uti[187] transient intellectus ad voluptates[188] animi quoque eximias[189]. sales[190] appellantur, omnisque vitae lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo[191] constat.
[192]honoribus etiam militiaeque interponitur salariis inde dictis, magna apud antiquos et[193] auctoritate, sicut apparet ex nomine Salariae viae, quoniam illa salem in Sabinos portari convenerat. Ancus Marcius rex[194] salis modios[195]VI[196] in congiario dedit populis[197] et salinas primus instituit. Varro etiam pulmentarii vice[198] usos veteres auctor est, et[199] salem[200] cum pane[201] esitasse eos proverbio apparet. maxime tamen in sacris intellegitur auctoritas, quando nulla conficiuntur sine mola salsa.
[202] Salinarum[203] sinceritas summam fecit[204] suam differentiam quadam[205] favilla[206] salis, quae levissima ex eo est et candidissima. appellatur et flos salis, in totum diversa res umidiorisque naturae et crocei coloris aut rufi, veluti[207] rubigo salis, odore quoque ingrato ceu gari[208] dissentiens a sale, non modo a spuma. Aegyptus invenit[209], videturque Nilo[210] deferri[211].
et fontibus tamen quibusdam innatat[212]. optimum ex eo quod olei[213] quandam pinguitudinem reddit; est enim etiam in sale[214] pinguitudo, quod miremur. adulteratur autem tinguiturque rubrica aut plerumque testa trita[215], qui fucus aqua[216] deprehenditur diluente[217] facticium colorem[218], cum verus ille non nisi oleo resolvatur et unguentarii propter colorem eo maxime utantur. canitia in vasis[219] summa est,[220] media vero[221] pars umidior, ut diximus.
floris natura aspera, excalfactoria, stomacho inutilis, sudorem ciet, alvum[222] solvit in vino et aqua, acopis et zmecticis[223] utilis. detrahit et ex palpebris pilos[224]. ima faecis[225] concutiuntur, ut[226] croci color redeat.
Praeter haec[227] etiamnum appellatur in salinis salsugo, ab aliis salsilago, tota liquida[228], a marina aqua salsiore[229] vi distans[230].
[231]— Aliud[232] etiamnum liquoris exquisiti genus, quod garum vocavere[233], intestinis piscium ceterisque, quae abicienda essent, sale maceratis, ut sit illa putrescentium sanies. hoc olim conficiebatur ex pisce, quem Graeci garon vocabant, capite eius usto suffitu[234] extrahi secundas monstrantes[235],