[1] Quo in genere multi et hos incolas domuum[2] posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuvi[3] clipeis[4] argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis[5] , quibus in calciatu[6] utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis.
[7][8] Theophrastus auctor est, in Gyara[9] insula, cum incolas fugaverint[10] , ferrum quoque rosisse eos[11], id quod natura quadam[12] et ad Chalybas[13] facere in ferrariis [14]officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi[15] semperque furtum id deprehendi; tantam[16] esse dulcedinem furandi[17] . venisse murem CC denariis[18] Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt[19] .
[20] cum candidi provenere[21], laetum faciunt ostentum. nam sauricum[22] occentu[23] dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices[24] et ipsos[25] hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires[26], quos censoriae leges[27] princepsque M.[28] Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademere[29]quam[30] conchylia[31] aut ex alio orbe convectas aves.
[32] semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregare[33]se[34] nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate[35]. senium finitur hiberna quiete — conditi enim et hi cubant —, rursus aestate iuvenescunt. similis[36] et nitelis[37] quies[38] est hieme[39].