[1] Inter vitia arborum est et prodigiis locus. invenimus ficos[2] sub[3] foliis natas, vitem et malum punicam[4] stirpe fructum tulisse, non palmite[5] aut ramis, vitem uvas sine foliis, oleas quoque amisisse folia bacis haerentibus. sunt et[6] miracula fortuita. nam et oliva in totum ambusta[7] revixit et in[8] Boeotia derosae locustis fici[9] regerminavere[10].
[11]mutantur arbores et colore[12] fiuntque ex nigris candidae, non semper prodigio, sed eae[13] maxime, quae ex semine nascuntur. et populus alba in nigram transit. quidam et sorbum, si in calidiora loca venerit, sterilescere putant. prodigio autem fiunt ex dulcibus acerba[14] poma aut dulcia ex acerbis, e caprifico fici aut contra, gravi ostento, cum in deteriora mutantur, ex olea in oleastrum, ex candida uva et fico in nigras aut, ut Laudiceae[15] Xerxis adventu, platano in oleam mutata[16].
qualibus ostentis Aristandri apud Graecos volumen scatet, ne in[17] infinitum abeamus, apud nos vero C. Epidii[18] commentarii[19] , in quibus arbores locutae quoque reperiuntur. subsedit in Cumano arbor gravi ostento paulo ante Pompei Magni bella civilia paucis ramis eminentibus; inventum Sibyllinis libris internicionem hominum fore, tantoque[20] eam maiorem, quanto propius[21] ab urbe [postea] facta[22] esset.
[23] sunt prodigia et cum alienis locis enascuntur, ut in capitibus statuarum vel aris, et cum in arboribus ipsis alienae. ficus in lauro nata est Cyzici ante obsidionem. simili modo Trallibus palma[24] in basi Caesaris dictatoris circa bella civilia eius. nec non et Romae in Capitolio in ara lovis[25] bello Persei enata palma victoriam triumphosque portendit. hac tempestatibus prostrata eodem loco ficus enata est M. Messalae C. Cassii censorum lustro, a quo tempore pudicitiam[26] subversam [27] Piso gravis auctor prodidit.