Canicularum maxime multitudo circa eas urinantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quandam [1] crassescere super capita, animali[2] planorum piscium similem , prementem eos arcentemque a reciprocando, et ob id stilos praeacutos[3] lineis adnexos habere sese, quia nisi[4] perfossae ita non recedant[5] , caliginis et pavoris, ut arbitror, opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haut[6] ulla[7] conperit quisquam.
cum[8] caniculis atrox dimicatio. inguina[9] et calces omnemque candorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi ultroque[10] terrendi[11], pavet enim hominem aeque ac terret, et ita sors[12] aequa[13] in gurgite. ut ad summa aquae ventum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum conetur[14] emergere[15], et salus omnis in sociis. funem illi religatum ab umeris eius trahunt[16] ; hunc dimicans, ut sit[17] periculi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est.
[18] modicus alias tractus[19]; ut prope carinam ventum est, nisi praeceleri vi repente rapuit[20] , absumi[21] spectant[22] . ac saepe iam subducti e manibus auteruntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. protendunt quidem tridentes[23] alii, set monstro[24] sollertia est navigium subeundi atque ita e tuto proeliandi. omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur.