[6] lulia Augusta LXXXVI[7] annos vitae Pucino[8] vino rettulit acceptos , non[9] alio usa[10] . gignitur[11] in sinu Hadriatici maris non procul[12] Timavo[13] fonte saxoso[14] colle[15], maritimo adflatu paucas coquente[16] amphoras; nec aliud aptius medicamentis indicatur. hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus
[17][18] Praetetianum[19] appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus[20] Augustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere[21] cruditatibus[22] noxiis ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi. antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano[23], quod iam intercidit incuria[24] coloni locique angustia , magis tamen fessa Neronis, quam a Baiano[25] lacu Ostiam[26] usque navigabilem[27] incohaverat[28] .
[29] Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex[30] eo maxime Faustiniano[31] ; cura culturaque id collegerat[32] . exolescit[33] haec[34] quoque copiae[35] potius quam bonitati studentium[36]. Falernus ager a ponte[37] Campano ???aeva petentibus Vrbanam coloniam Sullanam nuper Capuae contributam incipit, Faustinianus circiter[38] IIII[39] milia passuum a vico Caedicio[40], qui vicus a Sinuessa VI[41] M passuum[42] abest. nec ulli nunc[43] vino maior auctoritas. solo[44] vinorurm flamma accenditur.
[50] At tertiam palmam varie[51] venere Albana urbi vicina[52], praedulcia ac rara in austero[53], item Surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse[54] medicos ut nobilitatem[55] Surrentino darent; alioqui[56] esse generosum acetum; C[57]. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam. certant Massica atque[58] a[59] monte Gauro[60] Puteolos Baiasque[61] prospectantia.
[62] nam Falerno contermina Statana[63] ad principatum [64] venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse[65] , suos[66] rerum proventus occasusque. iuncta iis praeponi solebant Calena[67] et quae in vineis arbustisque nascuntur Fundana[68] et[69] alia ex[70] vicinia[71] urbis, Veliterna[72], Privernatia[73] . nam quod Signiae nascitur, austeritate nimia continendae[74] utile alvo, inter medicamina numeratur.
[75] Quartum curriculum publicis epulis optinuere[76] a Divo Iulio — is enim primus auctoritatem iis dedit[77] , ut[78] epistulis eius apparet — Mamertina[79] circa[80] Messanam[81] in Sicilia genita; ex iis Potulana[82] , ab auctore dicta[83] illo[84] cognomine, proxima[85] Italiae laudantur[86] praecipue. est in eadem Sicilia et Taurom enitanis[87] honos lagonis[88] pro Mamertino plerumque subditis.
[89] Ex reliquis autem a supero maria[90] Praetutia[91] atque Ancone [92] nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia[93] appellavere, in mediterraneo vero Caesenatia ac Maecenatiana , in Veroniensi[94] item Raetica[95] , Falernis tantum postlata[96] a Vergilio, mox ab intimo[97] sinu[98] maris Hadriana[99], ab infero autem Latiniensia[100], Graviscana[101] , Statoniensia[102] .
[103] Etruriae Luna[104] palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod vocat[105] sucosum. Baeterrarum[106] intra[107] Gallias consistit auctoritas. de reliquis in Narbonensi genitis adseverare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes[108] fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis! quippe etiam aloe[109] mercator[110] saporem coloremque adulterat[111].
[112][113] Verum et longinquiona Italiae ab Ausonio mari non carent gloria, Tarentina[114] et ServLtia[115] et Consentiae genita et Tempsae[116], Calabriae[117] Lucanaque[118] anecedentibus[119] Thurinis. omnium vero eorum maxime inlustrata Messalae Potiti[120] salute Lagarina[121], non procul Grumento[122] aascentia. Campania nuper excitavit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Caulinis [123] et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia[124] et Trifolinis gloriata.
nam Pompeianis summum decem annorum incrementum est, nihil senecta conferente. dolore etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta[125] deprehenduntur [126] . quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est patriam terramque referre, non uvam, et supervacuam generum consectationem in numerum, cum eadem vitis aliud aliis in locis polleat[127] .
Divi Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis censuram vini in epulas eius facientem dixisse hospiti de indigena vino, novum quidem sibi gustum esse eum[133] atque[134] non ex nobilibus, sed Caesarem non aliud poturum, nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aevi iudicaverit[135] haec sunt.