Egregia[1][2] etiam nunc[3] sua[4] topazo[5] gloria est, e[6] virenti genere et, cum primum[7] reperta est, praelatae[8] omnibus. accidit[9] in Arabiae insula, quae Cytis[10] vocabatur[11], in quam[12] devenerant[13] Trogodytae[14] praedones fame[15] et[16] tempestate fessi[17], ut[18], cum[19] herbas radicesque foderent[20], eruerent[21] topazon[22].
[23] haec Archelai[24] sententia est. Iuba Topazum[25] insulam in Rubro mari a continenti[26] stadiis[27] CCC abesse dicit[28]; nebulosam et ideo quaesitam saepius[29] navigantibus nomen ex ea causa accepisse, topazin[30] enim[31] Trogodytarum[32] lingua significationem habere quaerendi. ex hac primum inportatam Berenicae reginae, quae fuit mater sequentis Ptolemaei[33], ab[34] Philone[35] praefecto; regi[36] mire placuisse et inde factam[37] statuam Arsinoae[38] Ptolemaei[39] uxori quattuor cubitorum, sacratam in delubro, quod Arsinoeum[40] cognominabatur .
[41] recentissimi[42] auctores et circa Thebaidis Alabastrum [43] oppidum nasci dicunt et duo genera eius faciunt, prasoides[44] atque chrysopteron[45], simile[46] chrysopraso[47]. tota enim[48] similitudo ad porri sucum derigitur[49]. est autem amplissima gemmarum. eadem sola[50] nobilium[51] limam sentit , ceterae[52] Naxio[53] et[54] cotibus poliuntur. haec et usu atteritur .
[55] Comitatur[56] eam similitudine propior quam auctoritate callaina[57], e[58] viridi[59] pallens[60]. nascitur post aversa[61] Indiae apud incolas[62] Caucasi montis, Hyrcanos[63][64], Sacas, Dahas[65], amplitudine conspicua, sed fistulosa ac sordium plena, sincerior [66] praestantiorque multo[67] in Carmania[68], utrobique autem in rupibus inviis et gelidis[69], oculi[70] figura extuberans leviterque adhaerescens[71] nec[72] ut adnata[73] petris, sed ut adposita.
[74] quam ob[75] rem scandere ad eas[76] pigritia[77] pedum equestres populos taedet, simul et periculum terret; ergo fundis[78] e[79] longinquo incessunt et cum[80] toto musco excutiunt. hoc[81] vectigal, hoc gestamen[82] in cervice, digitis[83] gratissimum norunt[84], hinc[85] census[86], haec gloria a[87] pueritia deiectum[88] numerum [89] praedicantium; in quo varia fortuna quidam ictu primo cepere praeclaras, multi[90] ad senectam[91] nullas. et venatus[92] quidem callainis[93] talis est[94]. sectura inde[95] formantur, alias faciles[96].
[97] optimis[98] color smaragdi, ut tamen appareat[99] alienum esse quod placeat[100]. inclusae decorantur auro, aurumque[101] nullae magis decent. quae sunt earum pulchriores , oleo, unguento, etiam[102] mero colorem deperdunt, viliores[103] constantius repraesentant[104], neque est imitabilior alia mendacio[105] vitri. sunt qui in Arabia inveniri eas[106] dicant[107] in[108] nidis avium, quas melancoryphos[109] vocant.
[110] Viridantium et alia[111] plura sunt genera. vilioris[112] turbae prasius[113], cuius alterum genus sanguineis punctis[114] abhorret, tertium[115] virgulis tribus distinctum[116] candidis[117]. praefertur his[118] chrysoprasos[119] porri sucum[120] et ipsa referens[121], sed[122] haec[123] paulum declinantem[124] a topazo in aurum. huic[125] et amplitudo ea est, ut cymbia etiam ex[126] ea fiant, cylindri quidem et[127] creberrime[128].
[129]— India[130] et has generat et nilion[131], fulgore[132][133] ab ea distantem[134] brevi[135] et, cum[136] intueare, fallaci[137]. Sudines dicit[138] et in Sibero[139] Atticae[140] flumine nasci. est autem color fumidae topazi aut aliquando melleae[141]. Iuba in Aethiopia gigni tradit[142] in litoribus amnis, quem Nilum vocamus, et inde nomen trahere.— non tralucet[143] molochitis[144]; spissius viret[145] ab[146] colore malvae nomine accepto[147], reddendis laudata signis et[148] infantum[149] custodia quodamque[150] innato contra pericula medicamine[151].—
[152] Viret[153] et saepe tralucet iaspis, etiam[154] victa[155] multis antiquitatis gloriam[156] retinens[157]. plurimae[158] ferunt eam[159] gentes, smaragdo similem[160] Indi[161], Cypros duram[162] glaucoque[163] pingui, Persae aëri[164] similem, quae[165] ob id vocatur aërizusa; talis et Caspia[166] est. caerulea est circa[167] Thermodontem amnem, in Phrygia purpurea et[168] in Cappadocia ex purpura caerulea , tristis[169] atque non refulgens. Amisos Indicae similem mittit, Calchedon[170] turbidam. sed minus refert nationes quam bonitates distinguere.
[171] optima[172] quae purpurae aliquid [173] habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi. singulis[174] Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria[175], caelo autumnali matutino similis; haec[176] erit illa, quae[177] aërizusa[178] dicitur[179]. [similis[180] est et sardae, imitata et violas]. non minus multae species reliquae sunt[181], sed omnes in vitium caeruleae[182], ut[183] crystallo[184] similis[185] aut myxis, item terebinthizusa[186]. quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint[187] patentes ab utraque parte nec praeter[188] margines quicquam[189] auro amplectente.
[190] vitium in iis[191] est et brevis nitor nec[192] longe splendescens[193] et sal[194] et quae[195] ceteris omnia. et vitro[196] adulterantur, quod manifestum fit, cum extra fulgorem spargunt atque non in se continent. reliquas[197] sphragidas[198] vocant, publico gemmarum nomine[199] his tantum dato [quoniam[200] optime signent].