[1] Morbos hortensia quoque sentiunt sicut reliqua terra[2] sata. namque et ocimum senectute degenerat[3] in serpyllum, et[4] sisymbrium in zmintham[5], et ex semine brassicae vetere[6] rapa fiunt, atque invicem. et necatur cuminum αἱμοδώρῳ,[7] nisi repurgetur; est autem unicaule, radice bulbo simili, non nisi in[8] gracili solo nascens. alius privatim cumini morbus scabies. et ocimum sub canis ortu pallescit. omnia vero accessu mulieris menstrualis flavescunt.
[9] bestiolarum quoque genera innascuntur, napis pulices, raphano urucae[10] et vermiculi, item lactucis et oleri, utrisque[11] hoc amplius limaces et cocleae, porro vero privata[12] animalia, quae facillime stercore[13] iniecto[14] capiuntur condentia in id se. ferro quoque[15] non expedire tangi rutam, cunilam [16], mentam, ocimum auctor est Sabinus[17] Tiro in libro κηπουρικῶν, quem Maecenati dicavit.
genus hoc herbae, quam alii[29]ἀείζωον vocant[30], diximus. semen olerum si suco[31] eius madefactum seratur, olera nulli animalium obnoxia futura tradunt; in totum vero necari[32] urucas[33], si palo inponantur in hortis ossa capitis ex equino genere, feminae[34] dumtaxat. adversus urucas[35] et cancrum fluviatilem[36] in medio horto suspensum auxiliari narrant. sunt qui sanguineis virgis tangant ea, quae nolint[37] iis[38] obnoxia esse[39]. infestant et culices riguos hortos[40], praecipue si sint[41] arbusculae aliquae . hi galbano accenso[42] fugantur.