[1] Sinapi, cuius in sativis tria genera diximus, Pythagoras principatum habere ex his, quorum in[2] sublime[3] vis feratur, iudicavit, quoniam non aliud magis in nares et cerebrum penetret. ad serpentium ictus et scorpionum tritum cum aceto inlinitur; fungorum venena discutit. contra pituitam tenetur in ore, donec liquescat, aut gargarizatur cum aqua mulsa.
[4] ad dentium dolores manditur , ad uvam gargarizatur cum aceto et melle, stomacho utilissimum contra omnia vitia, pulmonibus excreationes faciles facit in cibo sumptum; et suspiriosis datur[5], item comitialibus ter die[6] cum suco cucumerum. sensus[7] atque sternutamentis caput purgat, alvum mollit[8], menstrua et urinam ciet. et hydropicis[9] inponitur cum fico et cumino tusum ternis partibus.
[10] comitiali morbo aut vulvarum conversione suffocatas[11] excitat odore[12] aceto mixto; item lethargicos : adicitur tordylon[13]—est autem hoc[14] semen ex seseli[15] —et, si[16] vehementior lethargus[17] premat, cruribus aut etiam capiti inlinitur cum fico[18] ex aceto[19]. veteres dolores thoracis, lumborum, coxendicum, umerorum[20] et in quacumque parte ex alto corporis vitia extrahenda sint[21] inlitum caustica vi emendat pusulas faciendo, at in[22] magna duritia sine fico inpositum aut[23], si vehementior ustio timeatur[24], per duplices pannos.
[25] utuntur eo[26] ad alopecias cum rubrica[27], psoras[28], lepras, phthiriases, tetanicos[29], opisthotonicos. inungunt quoque scabras genas aut caligantes[30] oculos suco[31] cum melle, sucusque[32] tribus modis exprimitur in fictili calescitque in eo sole modice. exit et e[33] cauliculo sucus lacteus[34]; eius gutta[35], cum induruit[36], dentium dolori medetur.
[37] semen ac radix, cum inmaduere[38] musto, conteruntur manusque[39] plenae mensura sorbentur ad confirmandas[40] fauces, stomachum , oculos, caput sensusque omnes, mulierum etiam lassitudines, saluberrimo[41] genere medicinae. calculos quoque discutit potum in aceto. inlinitur[42] et livoribus[43] suggillatisque [44] cum melle et adipe anserino aut cera Cypria. fit et oleum ex eo[45] semine madefacto in oleo[46] expressoque, quo[47] utuntur ad nervorum rigores lumborumque et coxendicum et perfrictiones.
[48] Sinapis naturae[49]esse[50] effectusque eosdem habere traditur[51] adarca[52] inter silvestria dicta[53], in[54] cortice calamorum[55] sub ipsa coma nascens.
Marrubium plerique inter primas herbas commendavere , quod Graeci prasion[56] vocant, alii linostrophon, nonnulli philopaeda[57] aut philochares[58], notius quam ut indicandum sit. huius folia semenque contrita prosunt contra serpentes, pectorum et lateris dolores, tussim veterem. et iis, qui sanguinem reiecerint, eximie utile, scopis eius cum panico aqua decoctis, ut asperitas suci mitigetur. inponitur strumis cum adipe.
[59] sunt qui viride[60] semen, quantum duobus digitis capiant[61], cum farris pugillo decoctum addito exiguo olei et salis sorberi[62] ieiunis[63] ad tussim iubeant. alii nihil conparant in eadem causa marrubii et feniculi sucis ad sextarios ternos expressis decoctisque ad sextarios duos, tum addito mellis sextario, rursus decocto ad sextarios duos, si coclearii[64] mensura in die sorbeatur in aquae[65] cyatho[66].
[67] virilium[68] vitiis tusum cum melle mire prodest. lichenas purgat ex aceto, ruptis, convulsis , spasticis[69], nervis salutare. potum alvum solvit cum sale et aceto, item menstrua[70] et secundas mulierum. arida farina cum melle ad tussim siccam efficacissima est, item ad gangraenas[71] et pterygia[72]. sucus vero auriculis, ex[73] naribus et morbo regio minuendaeque bili[74] cum melle prodest, item contra venena inter pauca potens.
ipsa herba stomachum et excreationes pectoris purgat cum iride et melle, urinam ciet, cavenda[75] tamen exulceratae vesicae et renium vitiis. dicitur sucus et claritatem oculorum adiuvare . Castor marrubii duo genera tradit, nigrum et, quod magis probat, candidum. in ovum inane[76] sucum addit is ipsumque ovum infundit cum[77] melle[78] aequis portionibus, tepefactum vomicas rumpere, purgare, persanare promittens . inlinit[79] etiam vulneribus a cane factis tusum[80] cum axungia vetere[81].
[82] Serpyllum[83] a serpendo putant dictum, quod in silvestri evenit, in petris maxime; nam[84] sativum non serpit, sed ad palmum[85] altitudine[86] increscit. pinguius voluntarium et candidioribus foliis ramisque. adversus serpentes efficax , maxime cenchrim[87] et scolopendras terrestres ac marinas et scorpiones, decotis ex vino ramis foliisque. fugat et odore[88] omnes[89], si uratur[90], et contra marinorum venena praecipue valet.
capitis doloribus decoctum in aceto inlinitur temporibus ac fronti cum rosaceo, item phreneticis, lethargicis. contra tormina et urinae difficultates, anginas, vomitiones drachmis quattuor ex aqua bibitur; ad iocinerum [91] desideria[92] folia obolis quattuor dantur, ad lienem ex aceto. ad cruentas excreationes teritur in cyathis duobus aceti et mellis.
[93] Sisymbrium silvestre, quibusdam thymbraeum appellatum, pedali non amplius[94] altitudine. quod in riguis nascitur, simile nasturtio[95] est, tritumque[96] efficax adversus aculeata animalia, ut crabrones et similia; quod in sicco, odoratum est et inseritur coronis, angustiore folio. sedant utraque[97] capitis dolorem, item epiphoras, ut Philinus[98] tradit .
[99] alii panem addunt, alii per se decocunt in vino. sanat et epinyctidas cutisque vitia in facie mulierum intra quartum diem noctibus inpositum diebusque detractum[100]. vomitiones , singultus, tormina, stomachi dissolutiones cohibet, sive in cibo[101] sumptum sive suco poto[102]. non edendum gravidis [103] nisi mortuo conceptu, quippe etiam inpositum eicit. movet urinas[104] cum vino potum, silvestre vero[105] et calculos[106]. quos vigilare opus sit, excitat infusum capiti cum aceto.
[107] Lini semen cum aliis quidem in usu est, sed[108] et per se mulierum[109] cutis vitia emendat in facie, oculorum aciem suco adiuvat. epiphoras cum ture et aqua aut cum murra[110] ac vino sedat, parotidas[111] cum melle aut adipe aut cera[112], stomachi solutiones[113] inspersum polentae[114] modo, angina s[115] in aqua et oleo decoctum et cum aneso[116] inlitum[117][118].
[119] torretur [120], ut alvum sistat. coeliacis et dysintericis inponitur ex aceto. ad iocineris dolores estur cum uva passa; ad phthisim utilissime e[121] semine[122] fiunt ecligmata[123]. musculorum, nervorum, articulorum, cervicium[124] duritias, cerebri membranas mitigat farina seminis nitro aut sale aut cinere additis . eadem[125] cum fico... etidem concoquit ac maturat; cum radice vero cucumeris silvestris extrahit quaecumque corpori inhaereant; sic et fracta[126] ossa.
[127] serpere ulcus in vino decocta prohibet, eruptiones[128] pituitae cum melle. emendat[129] ungues scabros cum pari modo[130] nasturtii[131], testium vitia et ramices cum resina et murra et gangraenas[132] ex aqua, stomachi dolores cum feno[133] Graeco sextariis utriusque [134] decoctis in aqua mulsa, intestinorum, thoracis perniciosa vitia clystere in oleo aut melle.
[135] Blitum iners videtur ac[136] sine sapore aut acrimonia ulla, unde convicium feminis apud Menandrum faciunt mariti. stomacho inutile est.[137] ventrem adeo turbat, ut choleram[138] faciat aliquis. dicitur[139] tamen adversus scorpiones potum e vino prodesse, clavis pedum inlini, item lienibus et temporum dolori[140] ex oleo. Hippocrates menstrua sisti eo cibo putat.