C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER VIII
[1] Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria .
Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia , officiorum quae[2] didicere[3] memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia[4], aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio.
[8] alienae quoque reli- 5 gionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacientes[9], veluti tellure[10] precibus allegata[11]. nam, quod ad docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos[12].