[1] Babyloniorum placita[2] et motus terrae hiatusque , qua[3] cetera omnia, siderum vi[4] existimant fieri, sed illorum trium, quibus fulmina adsignant, fieri autem meantium cum sole aut congruentium et maxime circa quadrata mundi. praeclara quaedam et[5] inmortalis in eo, si credimus, divinitas perhibetur[6] Anaximandro Milesio physico, quem ferunt Lacedaemoniis[7] praedixisse ut urbem ac tecta custodirent, instare enim motum terrae, cum[8] et urbs tota eorum corruit et Taygeti montis magna pars, ad formam puppis eminens, abrupta cladem eam insuper ruina pressit. perhibetur et Pherecydi, Pythagorae doctori, alia coniectatio, sed et illa divina, haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse civibus[9] terrae motum.
[10] quae si vera sunt, quantum a deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant? et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur[11]: ventos in causa esse non dubium reor. neque enim umquam intremiscunt terrae nisi sopito maria caeloque adeo tranquillo , ut volatus avium non pendeant, subtracto omni[12] spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito[13] scilicet[14] in venas et cava eius occulta[15] flatu[16]. neque aliud est in terra tremor quam in nube tonitruum[17], nec hiatus aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante et ad libertatem exire nitente.