[1] Quaecumque animalpariunt, in capita gignunt
circumacto fetu[2] sub enixum, alias[3] in utero porrecto[4] . quadripedes
gestantur[5] extentis[6] ad longitudinem cruribus et ad
alvum suam adplicatis; homo in semet conglobatus inter
duo genua naribus sitis.
[7] molas, de quibus ante diximus,
gigni putant, ubi mulier non ex[8] mare, verum ex semet ipsa[9]
tantum conceperit[10]. ideo nec animari, quia non sit ex duobus
, altricemque habere per se vitam illam quae satis arboribusque
contingat.