Tactus[1] sensus omnibus est, etiam quibus nullus alius; nam et ostreis et terestrium vermibus quoque.
[2] Existimaverim omnibus sensum et gustatus esse. cur enim alios alia sapores[3] adpetant? in quo[4] vel[5] praecipua naturae varietas[6] et lusus:[7] alia dentibus praedantur, alia[8] unguibus , alia rostri[9] aduncitate carpunt, alia latitudine eruunt[10], alia acumine excavant, alia sugunt, alia lambunt, sorbent, mandunt, vorant. nec minor varietas in pedum ministerio, ut rapiant, distrahant, teneant, premant, pendeant, tellurem scabere non cessent.