[1] Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte[2] picturae ratione, done[3] lithostrota[4] expulere[5] eam celeberrimus fuit in hoc genere Sosus[6], qui Pergami stravit quem vocant asaroton oecon[7], quoniam purgamenta cenae in pavimentis[8] quaeque everri[9] solent velut relicta fecerat parvis e tessellis[10] tinctisque in varios colores. mirabilis ibi columba bibens et aquam umbra capitis infuscans ; apricantur[11] aliae[12] scabentes[13] sese in canthari labro[14].
[15]— Pavimenta credo primumfacta quae nunc vocamus barbarica atque subtegulanea[16], in Italia festucis pavita[17]. hoc certe[18] ex nomine ipso intellegi potest. Romae scutulatum [19] in Iovis Capitolini aede primum factum est post[20] tertium bellum Punicum initum, frequentata vero pavimenta ante Cimbricum magna gratia animorum indicio est Lucilianus[21] ille versus[22]:
[27] Subdialia Graeci invenere talibus domos contegentes , genus[28] facile[29] tractu[30] tepente[31], sed fallax[32] ubicumque imbres gelant. necessarium binas per diversum coaxationes [33] substerni[34] et[35] capita earum praefigi, ne torqueantur, et ruderi novo tertiam partem testae tusae addi, dein rudus[36], in quo II quintae calcis misceantur, pedali crassitudine [37] festucari,
tunc[38] nucleo crasso VI digitos[39] induci, tessella[40] grandi[41] non minus alta[42] II digitos[43] strui, fastigium vero servari in pedes denos sescunciae[44] ac diligenter cote despumari[45]. quernis[46] axibus[47] contabulari[48], quia[49] torquentur[50], inutile[51] putant, immo et felice[52] aut palea substerni melius esse[53], quo minor vis calcis perveniat. necessarium et globosum lapidem subici. similiter fiunt spicata testacea.—
[54] Non neglegendum[55] est etiamnum unum[56] genus Graecanici : solo festucato inicitur[57] rudus[58] aut testaceum pavimentum , dein spisse calcatis carbonibus inducitur ex[59] sabulo et[60] calce ac favilla mixtis materia crassitudine semipedali, ad regulam et libellam exigitur, et est[61] forma terrena; si vero cote[62] depolitum[63] est, nigri pavimenti usum[64] optinet.
[65] Lithostrota[66] coeptavere[67] iam sub Sulla[68]; parvolis certe crustis exstat hodieque quod in Fortunae delubro Praeneste fecit. pulsa deinde ex humo pavimenta in camaras [69] transiere[70] vitro[71]. novicium et hoc inventum; Agrippa certe in thermis, quas Romae fecit, figlinum[72] opus encausto[73] pinxit[74] in calidis, reliqua albario[75] adornavit, non dubie vitreas[76] facturus camaras, si prius inventum id fuisset[77] aut a parietibus scaenae, ut diximus, Scauri pervenisset in camaras. quam ob rem et vitri natura indicanda est.