Deorum honoris[1] causa in sacris nihil aliud excogitatum est quam ut auratis cornibus hostiae, maiores dumtaxat, immolarentur. sed in militia quoque in tantum adolevit haec luxuria, ut M. Bruti[2] e[3] Philippicis[4] campis epistulae reperiantur frementis[5] fibulas tribunicias ex auro[6] geri. ita[7], Hercules? idem enim[8] tu, Brute, mulierum pedibus aurum gestatum[9] tacuisti. et nos sceleris[10] arguimus ilium, qui primus auro dignitatem per anulos fecit! habeant[11] in[12] lacertis iam quidem et viri[13], quod ex[14] Dardanis venit—itaque et Dardanium[15] vocabatur; viriolae Celtice[16] dicuntur, viriae Celtiberice[17]—;
[18] habeant feminae in armillis digitisque totis, collo, auribus, spiris[19]; discurrant catenae circa latera et in secreto margaritarum sacculi e[20] collo dominarum auro[21] pendeant, ut in somno[22] quoque unionum conscientia[23] adsit: etiamne pedibus induetur[24] atque inter stolam plebemque hunc medium feminarum equestrem ordinem faciet[25]? honestius viri paedagogiis[26] id damus, balineasque [27] dives puerorum forma convertit[28].
iam vero et Harpocraten[29] statuasque Aegyptiorum numinum[30] in digitis viri quoque portare incipiunt. fuit et alia Claudii principatu differentia insolens iis[31], quibus admissiones[32] liberae[33] ius[34] dedissent[35] imaginem principis[36] ex auro in anulo gerendi magna criminum occasione, quae omnia salutaris exortus Vespasiani imperatoris abolevit aequaliter publicando principem. de anulis aureis usuque eorum hactenus sit dictum.
[37] Proximum scelus fuit[38] eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto. populous Romanus ne argento quidem signato ante Pyrrhum regem devictum usus est. libralis[39]—unde etiam nunc libella dicitur et dupondius[40]—adpendebatur[41] assis; quare aeris gravis poena[42] dicta, et adhuc[43] expensa in rationibus dicuntur,
[44] item inpendia[45] et dependere[46], quin et militum stipendia[47], hoc est stipis pondera[48], dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis[49] emptionibus, quae mancipi[50] sunt, etiam[51] nunc libra interponitur. Servius rex[52] primus signavit aes. antea rudi usos Romae Timaeus[53] tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census cxx[54] assium[55] fuit illo rege, et ideo haec prima classis.
[56]—Argentum signatum[57] anno urbis CCCCLXXXV[58], Q. Ogulnio[59] C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum[60] bellum. et placuit denarium[61] pro x libris aeris valere[62], quinarium[63] pro v, sestertium pro dupondio[64] ac semisse . librale[65] autem pondus aeris inminutum est[66] bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum.
[67]nota aeris eius[68] fuit ex altera parte[69] lanus geminus, ex altera rostrum navis[70], in triente vero et quadrante[71] rates[72]. quadrans antea teruncius[73] vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente[74] Q[75]. Fabio Maximo dictatore asses unciales [76][77] facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata[78] est, in militari tamen stipendio semper denarius [79] pro x assibus datus[80] est.
[81] notae[82] argenti fuere bigae atque quadrigae; inde[83] bigati quadrigatique dicti. mox lege Papiria semunciarii[84] asses[85] facti. Livius Drusus in tribunatu plebei[86] octavam partem aeris argento[87] miscuit. is[88], qui nune victoriatus appellatur, lege Clodia[89] percussus est; antea enim[90] hic nummus ex Illyrico advectus[91] mercis loco habebatur. est autem signatus Victoria[92], et inde nomen.
—Aureus[93] nummus[94] post annos LI[95] percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios[96] vicen os[97], quod efficit[98] in libram[99] ratione sestertii[100], qui tune erat[101], V???DCCLX[102]. postea placuit $X$[103]; XXXX[104] signari ex auri[105] libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime [106] Nero[107] ad xxxxv[108].
[109] Sed a nummo prima origo[110] avaritiae[111] faenore ex- [112]cogitato[113] quaestuosaque[114] segnitia, nec[115] paulatim: exarsit rabie quadam[116] non iam avaritia, sed fames[117] auri[118], utpote cum Septumuleius[119], C[120]. Gracchi familiaris, auro rependendum[121] caput eius abscisum[122] ad Opimium tulerit plumboque in os addito parricidio suo rem p. etiam circumscripserit; nec iam Quiritium aliquis[123], sed universo nomine Romano infami rex Mithridates Aquilio duci capto aurum in os infudit[124].
[125] haec parit[126] habendi cupido! pudet intuentem nomina ista, quae subinde nova Graeco sermone excogitantur [127] insperso[128] argenteis vasis auro et incluso, quibus deliciis pluris[129] veneunt[130] inaurata quam aurea, cum sciamus interdixisse castris suis Spartacum, ne quis aurum haberet aut argentum. tanto plus fuit animi fugitivis nostris!
[131]Messalla[132] orator prodidit Antonium triumvirum aureis usum vasis in omnibus obscenis desideriis, pudendo crimine etiam Cleopatrae. summa[133] apud exteros licentiae[134] fuerat Philippum regem poculo aureo pulvinis subdito dormire solitum, Hagnonem[135] Teium[136], Alexandri Magni praefectum , aureis clavis suffigere crepidas: Antonius solus[137] contumelia[138] naturae vilitatem[139] auro[140] fecit. o[141] dignum proscriptione [142], sed Spartaci[143]!
[144]Equidem miror populum Romanum victis gentibus in tributo semper argentum imperasse[145], non aurum, sicut Carthagini cum Hannibale[146] victae octingenta[147] milia, xvi[148] pondo annua in quinquaginta annos, nihil auri. nec potest videri paenuria mundi id evenisse. iam[149] Midas[150] et Croesus inrinitum possederant, iam Cyrus devicta Asia pondo XXIIII[151] invenerat praeter vasa[152] aurumque factum et in[153] eo solium, platanum, vitem[154]. qua victoria argenti D??? talentorum reportavit et craterem[155] Semiramidis, cuius pondus [156] xv talentorum[157] colligebat.
[158] talentum[159] Aegyptium pondo LXXX patere[160] M. Varro tradit. iam regnaverat in Colchis Saulaces[161] Aeetae subolis, qui terram virginem nactus plurimum auri argentique eruisse dicitur in Suanorum[162] gente[163], et alioqui velleribus aureis incluto[164] regno. et illius[165] aureae camarae[166], argenteae trabes[167] et columnae atque parastaticae narrantur victae[168] Sesostri, Aegypti regi[169] tam superbo , ut prodatur annis quibusque sorte reges singulos e subiectis[170] iungere ad currum solitus atque[171] ita triumphare[172]!
[173] Et nos fecimus quae posteri fabulosa arbitrentur[174]. Caesar, qui postea dictator fuit, primus in aedilitate munere [175] patris funebri omni apparatu harenae argenteo usus est, ferasque etiam argenteis vasis[176] incessivere tum primum noxii[177], quod iam[178] etiam in municipiis aemulantur. C. Antonius ludos scaena argentea fecit, item L. Murena[179]; Gaius[180] princeps in circo pegma duxit, in quo fuere argenti pondo CXXIIII.[181]
Claudius successor eius, cum de Brittannia triumpharet, inter coronas aureas VII[182] pondo habere quam contulisset Hispania citerior, VIIII[183] quam Gallia[184] comata, titulis indicavit. huius deinde successor Nero Pompei theatrum operuit auro in unum diem, quo[185] Tiridati Armeniae regi ostenderet[186]. et quota pars[187] ea fuit aureae domus ambientis urbem!
[194]C.[195] Caesar primo introitu urbis civili bello suo ex aerario protulit laterum aureorum XV[196], argenteorum XXX[197], et in numerato[198] |CCC|[199]. nec fuit aliis[200] temporibus res p. locupletior . intulit et[201] Aemilius[202] Paulus Perseo rege[203] victo[204] e Macedonica[205] praeda[206][207] |MMM|, a quo tempore populus Romanus [208] tributum pendere desiit.
Laquearia, quae nunc et in privatis domibus auro teguntur, post Carthaginem eversam primo[209] in Capitolio inaurata sunt censura L. Mummi. inde transiere[210] in camaras[211] quoque et parietes, qui iam et ipsi tamquam vasa inaurantur, cum varie[212] sua aetas de Catulo existimaverit , quod tegulas aereas Capitoli inaurasset.
Primos[213] inventores auri, sicut metallorum fere omnium, septimo volumine diximus. praecipuam gratiam[214] huic materiae fuisse arbitror non colore, qui clarior in argento[215] est magisque diei[216] similis, ideo[217] militaribus signis familiarior, quoniam[218] longius fulget, manifesto errore eorum, qui colorem siderum placuisse in auro arbitrantur, cum in gemma[219] aliisque rebus non sit praecipuus.
nec pondere aut facilitate materiae praelatum est ceteris metallis, cum cedat per utrumque plumbo, sed quia rerum uni nihil igne deperit, tuto[220] etiam in incendiis rogisque[221]. quin immo quo[222] saepius arsit, proficit ad bonitatem, aurique experimentum ignis[223] est, ut simili colore rubeat ignescatque [224]et[225] ipsum; obrussam[226] vocant.
[227] primum autem bonitatis argumentum quam difficillime accendi. praeterea mirum, prunae [228] violentissimi[229] ligni[230] indomitum palea citissime[231] ardescere atque, ut purgetur, cum plumbo coqui. altera causa pretii maior, quod minimum usus deterit, cum argento, aere, plumbo lineae[232] praeducantur[233] manusque sordescant decidua materia.
nec aliud laxius dilatatur aut numerosius dividitur , utpote cuius unciae in septingenas[234] quinquagenas[235] pluresque bratteas[236] quaternum utroque digitorum spargantur . crassissimae ex iis[237] Praenestinae vocantur, etiamnum [238] retinente[239] nomen Fortunae inaurato fidelissime ibi simulacro. proxima brattea quaestoria[240] appellatur.
Hispania striges[241] vocat auri parvolas massas. super[242] omnia solum in massa aut ramento[243] capitur. cum cetera in metallis reperta igni perficiantur, hoc static aurum est consummatamque [244] materiam suam[245] protinus habet[246], cum ita invenitur . haec enim inventio eius naturalis est; alia, quam[247] dicemus[248], coacta. super cetera non robigo ulla[249], non[250] aerugo, non aliud ex ipso, quod consumat[251] bonitatem minuatve pondus. iam contra salis et aceti sucos, domitores rerum, constantia[252] superat omnia, superque[253] netur[254] ac texitur lanae[255] modo vel sine lana.
[256] tunica aurea triumphasse [257] Tarquinium Priscum Verrius docet; nos vidimus Agrippinam Claudi[258] principis, edente[259] eo navalis proelii spectaculum, adsidentem[260] et[261] indutam paludamento aureo[262] textili sine alia materia. Attalicis vero iam pridem intexitur , invento regum Asiae.
[263] Marmori et iis[264], quae candefieri[265] non possunt, ovi candido inlinitur, ligno glutini ratione conposita[266]; leucophorum [267] vocant. quid[268] sit hoc aut quemadmodum fiat, suo loco docebimus. aes inaurari[269] argento vivo aut certe[270] hydrargyro legitimum erat, de quis dicemus[271] illorum [272]naturam[273][274][275] reddentes.
excogitata fraus est, namque aes[276] cruciatur in primis accensumque[277] restinguitur sale, aceto, alumine, postea exharenatur, an satis recoctum sit, splendore deprehendente, iterumque exhalatur[278] igni, ut possit edomitum mixtis pumice, alumine, argento vivo inductas accipere[279] bratteas. alumen et in purgando vim habet qualem esse diximus plumbo.[280]