[1][2] Oliva constat[3] nucleo, oleo, came, amurca. sanies haec est eius amara; fit ex aquis, ideo siccitatibus minima[4], riguis copiosa. suus quidem olivae sucus oleum est, idque praecipue ex inmaturis intellegitur[5], sicut in[6] omphacio docuimus . augetur oleum ab[7] arcturi exortu[8] in[9] a. d. XVI kal.[10] Oct., postea nuclei increscunt et caro. tum[11] si etiam[12] copiosi[13] imbres accessere, vitiatur oleum in amurcam. huius color olivam[14] cogit nigrescere, ideoque incipiente nigritia minimum amurcae, ante eam nihil est[15].
error hominum falsus existimantium maturitatis initium quod est vitii proximum, deinde quod oleum crescere olivae came arbitrantur[16], cum sucus omnis in corpus abeat[17] lignumque intus grandescat. ergo tum maxime rigantur; quod ubi cura multisve[18] imbribus accidit , oleum absumitur nisi consecuta serenitate quae corpus extenuet. omnino enim, ut Theophrasto placet, et[19] olei causa calor[20] est[21], quare in torcularibus etiam ac[22] cellis[23] multo igni quaeritur.
[24] tertia est culpa in parsimonia[25], quoniam propter inpendium decerpendi expectatur ut decidant[26] olivae[27]. qui medium temperamentum in hoc servant, perticis decutiunt cum iniuria arborum sequentisque anni damno. quippe olivantibus lex antiquissima fuit: oleam ne stringito[28] neve verberato.
[29] qui cautissime agunt, harundine[30] levi ictu nec adversos percutiunt ramos. sic quoque alternare fructus cogitur decussis germinibus, nec minus si[31] expectetur ut cadant[32] ; haerendo enim ultra suum tempus absumunt venientibus alimentum et[33] detinent locum. argumentum est quod nisi ante favonium collectae novas vires resumunt et difficilius cadunt.
[34] Primae[35] ergo ab autumno colliguntur[36] vitio operae[37], non naturae[38], posia[39] cui plurimum carnis, mox orchites cui olei, post radius[40]. has enim ocissime occupatas[41], quia sunt tenerrimae, amurca cogit decidere. differuntur[42] vero etiam in Martium mensem callosae, contra umorem pugnaces ob idque minimae[43], Licinia, Cominia[44], Contia, Sergia, quam Sabini regiam vocant, non ante favonii adflatum nigrescentes[45], hoc est a. d. VI id. Feb.
[46] tunc arbitrantur eas maturescere, et quoniam probatissimum ex iis[47] fiat oleum, accedere etiam ratio pravitati videtur feruntque frigore austeritatem[48] fieri, sicut copiam maturitate[49], cum sit illa bonitas non temporis, sed generis tarde putrescentiun in amurcam. similis error collectam servandi in tabulatis nec prius quam sudet premendi , cum omni mora[50] oleum decrescat, amurca augeatur. itaque vulgo non amplius senas libras singulis modiis exprimi dicunt. amurcae mensuram nemo agit, quanto ea copiosior reperiatur in eodem genere diebus adiectis.
[51][52] omnino invictus[53] error et[54] publicus tumore[55] olivae crescere oleum existimandi[56] , cum[57] praesertim nec magnitudine[58] copiam olei constare[59] indicio sint quae regiae vocantur, ab[60] aliis maiorinae [61], ab[62] aliis babbiae[63], grandissimae[64] alioqui, minimo suco[65]. et in Aegypto carnosissimis olei exiguum, Decapoli vero Syriae perquam parvae, nec cappari[66] maiores, carne tamen commendantur .
[67] quam ob causam Italicis transmarinae praeferuntur in cibis, cum oleo[68] vincantur, et in ipsa Italia ceteris Picenae[69] et Sidicinae. sale illae privatim condiuntur[70] et ut reliquae[71] amurca sapave, nec non aliquae oleo suo et[72] sine arcessita[73] commendatione purae innatant, colymbades[74]. franguntur eaedem[75] herbarumque viridium sapore condiuntur. fiunt et praecoques[76] ferventi aqua perfusae quamlibeat[77] inmaturae ; mirumque dulcem sucum olivas bibere et alieno sapore infici.
[81] oleum ipsum sale vindicatur a pinguitudinis [82] vitio. cortice[83] oleae conciso odorem accipit. medicatio [84] alias[85] ut vino; palati gratia nulla est nec tam numerosa differentia: tribus ut plurimum bonitatibus[86] distat. odor in tenui argutior, et is[87] tamen etiam in optimo[88] brevis.