[1] Errantium autem tres, quas supra solem diximus sitas, occultantur meantes cum eo, exoriuntur vero[2] matutino discedentes[3] partibus numquam amplius undenis. postea radiorum eius contact[4] reguntur[5] et in triquetro a partibus CXX stationes matutinas faciunt, quae et primae vocantur, mox in adverso[6] a partibus CLXXX exortus vespertinos, iterumque in CXX ab alio latere appropin[7]- quantes stationes vespertinas, quas et[8] secundas vocant, donec assecutus[9] in partibus duodenis occultet illas, qui vespertini occasus appellantur.
[10] Martis stella, ut propior, etiam ex quadrato sentit radios, a[11] XC[12] partibus, unde et nomen accepit motus[13] primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu. eadem stationalis senis mensibus commoratur[14] in signis, alioqui bimenstris, cum[15] ceterae utraque statione quaternos menses non inpleant.
inferiores autem duae occultantur in coitu vespertino simili[16] modo, relictaeque[17] a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos, ad quos[18] longissimis distantiae suae metis solem insequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt. mox eodem intervallo vespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos. ab his retrogradiuntur[19] ad solem et occasu vespertino delitescunt. Veneris stella et stationes duas, matutinam vespertinamque, ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus, Mercurii stationum[20] breviore momento quam ut deprehendi possint.
Haec est luminum[21] occultationumque ratio,per-[22] plexior motu[23] multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant[24], et eaedem ad septentrionem[25] accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quaerendi[26] demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper.
[27] pluribus de causis haec[28] omnia accidunt: prima circulorum, quos Graeci ἀψῖδας in stellis vocant; etenim Graecis utendum erit vocabulis . sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo, quoniam terra a[29] verticibus[30] duobus, quos appellaverunt polos, centrum caeli nec non[31] et signiferi est[32] oblique[33] inter eos siti. omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata[34]. ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diversos habent orbes motusque dissimiles, quoniam interiores apsidas necesse est breviores esse.