[1] Fit vinum et ex aqua ac melle tantum. quinquennio ad hoc servari caelestem iubent. alii[2] prudentiores statim ad tertias partes decocunt et tertiam veteris mellis adiciunt, dein[3] XL diebus canis[4] ortu in sole habent. alii diffusa ita decimo[5] die obturant. hoc vocatur hydromeli et vetustate saporem vini adsequitur, nusquam laudatius quam in Phrygia.
[6] quin et acetum melle temperabatur[7]: adeo nihil intemptatum vitae[8] fuit. oxymeli hoc vocarunt, mellis decem libris, aceti veteris heminis quinque, salis marini libra, aquae pluviae sextariis[9] quinque suffervefactis[10] deciens[11], mox elutriatis atque ita inveteratis. omnia ab Themisone[12] summo auctore damnata.
et Hercules coactus usus eorum videri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromatiten [13] et ex unguentis vina conposita aut ut biberentur[14] genuisse eam frutices. ita[15] sunt cognitu[16] iucunda sollertiae[17] humanae[18] nomine[19] omnia exquirentis[20]. nihil quidem ex iis anno durare, praeterquam quae vetustate ipsa fieri diximus, et plura ne[21] tricenis quidem diebus, non erit dubium.