[1] Amaracum Diocles medicus et Sicula gens appellavere, quod Aegyptus et Syria sampsucum[2]. seritur utroque genere, et seine et ramo, vivacius supra dictis et odore mollius[3]. copiosum amaraco[4] aeque[5] quam habrotono semen, sed habrotono radix una et alte[6] descendens, ceteris[7] in summa terra leviter haerens[8]. reliquorum satio autumno fere incipiente, nec non et vere quibusdam locis[9], umbraque[10] gaudent et aqua ac fimo.
Nyctegreton inter pauca miratus est Democritus , coloris hysgini[11], folio spinae[12], nec a[13] terra[14] se adtollentem [15][16], praecipuam in Gedrosia. narrat erui post aequinoctium vernum radicitus siccarique ad lunam XXX diebus, ita lucere noctibus; Magos Parthorumque reges hac herba uti[17] ad vota suscipienda. eandem[18] vocari chenamychen[19], quoniam anseres a primo conspectu eius expavescant, ab aliis nyctalopa, quoniam e longinquo noctibus fulgeat.
[22] Florum prima[23] ver nuntiat[24] viola alba, tepidioribus vero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion[25] appellatur et[26] purpurea, proxime flammeum[27] , quod phlox[28] vocatur, silvestre dumtaxat. cyclaminum[29] bis anno[30], vere et autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis aliquanto narcissus et lilium trans maria[31], in Italia quidem, ut diximus, post[32] rosam. Verum[33] in Graecia tardius etiamnum[34] anemone; est autem haec silvestrium bulborum flos, alia quam quae dicetur in medicis[35].
sequitur oenanthe [36] ac melanium[37] et[38] ex silvestribus heliochrysos[39], deinde alterum genus anemones, quae limonia[40] vocatur, post hanc gladiolus comitatus hyacintho[41]. novissima[42] rosa, eademque prima deficit excepta sativa; e ceteris hyacinthus maxime durat et viola alba et oenanthe, sed haec ita, si devolsa crebro prohibeatur in semen ire. nascitur[43] locis tepidis; odor idem ei, qui germinantibus uvis, atque inde nomen.
[44] hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferentis[45] eius, quem[46] Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discurrentibus venis, ut Graecarum litterarum figura Al[47] legatur inscriptum. heliochrysus[48] florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare [49] se Magi[50], si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur.
[51] Et verni quidem flores[52] hi sunt; succedunt illis aestivi[53], lychnis et Iovis flos et alterum genus lilii, item tiphyon[54] et amaracus, quem Phrygium cognominant. sed[55] maxime spectabilis pothos[56]. duo genera huius: unum, cui flos hyacinthi[57] est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis[58], quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium genus lilii[59] et crocum et orsini[60] utraque genera[61], unum hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia.
coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae condiantur. hic est trans maria ordo florum. in Italia violis succedit rosa, huic intervenit lilium, rosam[62] cyanus excipit, cyanum amarantus. nam vicapervica[63] semper viret[64], in modum liniae[65] foliis geniculatim circumdata, topiaria herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a Graecis chamaedaphne vocatur.
[66] Vita[67] longissima violae albae[68] trimatu. ab eo tenpore degenerat. rosa[69] et quinquennium perfert non recisa nec adusta[70]. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram [71] referre plurimum. nam[72] in Aegypto sine odore haec omnia, tantumque myrtis odor praecipuus; alioqui[73] etiam binis mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a[74] favonio fossa oportet[75] esse iterumque solstitio, et id agendum, ut intra id tempus purgata ac pura sint.