[1] Eriphiam[2] multi prodidere. scarabaeum[3] haec in avena habet sursum[4] deorsum decurrentem cum sono haedi[5], unde et nomen accepit. hac ad vocem nihil praestantius esse tradunt.
Herba lanaria ovibus ieiunis data lactis abundantiam facit.—Aeque nota lactoris[6] vulgo est, plena lactis quod degustatum vomitiones concitat[7]. eandem hanc aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem vocant , quoniam vulnus ferro factum nullum non intra dies v[8] sanet[9] ex oleo inposita.
[10] Celebratur autem et a Graecis stratiotes[11], sed ea[12] in Aegypto tantum et inundatione Nili[13] nascitur[14], aizoo[15] similis, ni maiora haberet folia. refrigerat[16] mire et vulnera sanat ex aceto inlita, item ignes sacros et[17] suppurationes. sanguinem quoque, qui defluit a renibus, pota cum ture masculo mirifice sistit.