[1] Abeunt[2] et hirundines hibernis mensibus, sola came vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos[3] secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Bizyes[4] in Threcia[5] propter scelera Terei.
[6] Caecina Volaterranus [7] equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significare t[8] , quoto[9] die adveniente auxilio eruptio fieri deberet.
[10] Abeunt et merulae turdique et sturni[11] simili modo in vicina. sed hi plumam[12] non amittunt nec occultantur, visi[13] saepe ibi quo hibernum pabulum petunt; itaque in[14] Germania hieme maxime turdi cernuntur. verius turtur occultatur pinnasque amittit. abeunt[15] et palumbes; quonam et in his incertum.
[16] sturnorum generi[17] proprium[18] catervatim volare et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. volucrum soli[19] hirundini flexuosi volatus velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae ceterarum alitum obnoxia est. eadem[20][21] sola avium non nisi in volatu pascitur.