[1] Stadium XXV nostros efficit passus, hoc est[2] pedes DCXXV. Posidonius non[3] minus XL stadiorum a terra altitudinem esse, in quam[4] nubila ac venti nubesque perveniant[5], inde purum liquidumque[6] et inperturbatae lucis aëra[7], sed a turbido ad lunam viciens C milia stadiorum[8], inde ad solem quinquiens miliens, et[9] spatio fieri, ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras. plures autem[10] DCCCC[11] in altitudinem nubes subire prodiderunt. inconperta haec et inextricabilia, sed[12] prodenda, quia[13] sunt prodita , in quis[14] tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari, si cui libeat altius ista persequi, nec ut mensura — id enim velle paene dementis otii est —, sed ut tantum aestimatio coniectanti[15] constet animo.
nam cum CCCLX et fere sex partibus[16] orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum, per quem meat[17], semperque dimetiens tertiam partem ambitus ettertiae paulo minus septimam colligat, apparet dempta eius dimidia, quoniam terra centralis interveniat, sextam fere partem huius inmensi spatii, quod[18] circa terram circuli spatio R2 E2 v. -tii r solaris animo conprehenditur, inesse altitudinis spatio, lunae vero duodecimam, quoniam tanto[19] breviore quam sol ambitu currit.
ita fieri eam[20] in[21] medio solis ac terrae. miror[22] quo procedat inprobitas cordis humani parvolo aliquo invitata successu, sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur. ausique divinare solis ad terrain spatia eadem ad[23] caelum agunt, quoniam sit medius sol, ut protinus mundi quoque ipsius mensura veniat in digitos. quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circulum[24] duoetvicesimas, tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet.
Aegyptia ratio, quam Petosiris et Nechepsos[25] ostendere, singulas partes in lunari circulo, ut dictum est, minimo XXXIII stadiis[26] paulo amplius patere[27] colligit, in Saturni amplissimo duplum, in solis, quem medium esse diximus, utriusque mensurae dimidium. quae[28] computatio plurimum habet pudoris, quoniam ad Saturni circulum addito signiferi ipsius[29] intervallo nec numerabilis[30] multiplicatio efficitur.