[1] Multa autem insecta et aliter nascuntur, atque [2] in primis e rore[3]. insidet[4] hic raphani folio primo vere et[5] spissatus sole in magnitudinem milii cogitur. inde porrigitur [6] vermiculus parvus et triduo mox[7] uruca[8], quae adiectis diebus accrescit, inmobilis, duro cortice. ad tactum tantum movetur, araneo accreta[9] , quam chrysallidem appellant. rupto deinde cortice[10] volat papilio.