Plurimum tamen homini negotii alvus[1] exhibet, cuius causa maior pars mortalium vivit. alias[2] enim cibos[3] non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias non conficit[4], eoque mores venere, ut homo maxime cibo pereat. pessimum corporum vas instat[5] ut creditor[6] et saepius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit[7], huic[8] luxuria condit[9], huic navigatur ad Phasim[10], huic profundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem[11] eius aestimat consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa hanc medicinae opera[12].
[13] Sistit eam scordotis recens drachma cum vino trita vel decocta potu[14], Polemonia, quae[15] et[16] dysintericis ex vino datur, verbasci[17] radix pota ex aqua[18] II digitorum[19] magnitudine , nymphaeae[20] Heracliae semen cum vino potum, radix superior e xiphio drachmae pondere ex aceto, semen plantaginis [21] in vino tritum vel ipsa ex aceto cocta[22] aut alica ex suco eius sumpta, item cum lenticula cocta vel aridae[23] farina inspersa potioni cum papavere tosto et trito vel sucus infusus aut potus[24], Vettonica[25] in vino ferro calefacto. eadem coeliacis in vino austero datur; his et Hiberis[26][27] inponitur uti[28] dictum est.
[29] —Tenesmo radix nymphaeae Heracliae e vino bibitur, psyllium[30] in aqua, acori[31] radicis decoctum. aizoi sucus alvum sistit et dysinterias et taenias [32] rotundas pellit[33]. symphyti[34] radix pota[35] in vino alvum et dysinteriam[36] sistit, item dauci. aizoum foliis contritis ex vino torminibus resistit[37], alcimae[38] siccae farina torminibus pota cum vino[39].
[40] Astragalus folia habet longa, incisuris multis obliquis [41][42], circa[43] radicem[44] caules III aut[45] III, foliorum plenos, florem[46] hyacinthi, radices villosas[47], inplicatas[48], rubras, praeduras . nascitur in petrosis[49], apricis et isdem nivalibus, sicut in[50] Pheneo[51] Arcadiae. vis ei ad spissanda[52] corpora. alvum sistit radix in vino pota, quo fit ut moveat[53] urinam repercusso liquore, sicut pleraque[54] quae alvum sistunt[55]. sanat et dysintericos in vino rubro tusa; difficile autem tunditur. eadem[56] gingivarum suppurationi[57] utilissima est fotu. colligitur[58] exitu autumni[59], cum folia amisit; siccatur in umbra.
[60] Et[61] ladano[62] sistitur[63] alvus utroque, quod in segetibus[64] nascitur contuso et cribrato. bibitur ex aqua mulsa, item nobili e vino. ledon[65] appellatur herba[66], ex qua fit in Cypro barbis[67] caprarum adhaerescens. nobilius[68] in Arabia fit[69], iam[70] et in Syria atque Africa quod toxicum[71] vocant; nervos enim in arcu circumdatos lanis[72] trahunt[73] adhaerescente roscida lanugine. plura de eo diximus inter unguenta. hoc gravissimum[74] odore est[75] durissimumque tactu.
plurimum[76] enim terrae colligit, cum probetur maxime purum, odoratum, molle, viride, resinosum. natura ei molliendi, siccandi, concoquendi, somnum[77] adliciendi[78]. capillum fluentem cohibet nigritiamque custodit, auribus cum hydromelite aut rosaceo infunditur, furfures cutis et manantia ulcera[79] sale addito sanat, tussim veterem cum styrace[80] sumptum, efficacissimum [81] ad ructus.
[82] Alvum sistit[83] et chondris[84] sive pseudodictamnun. —Hypocisthis[85], orobethron[86] quibusdam dicta[87], malo[88] granato inmaturo similis, nascitur, ut diximus, sub cistho[89], unde[90] nomen. haec arefacta in umbra sistit alvum, ex vino nigro austero utraque[91]. duo enim genera eius, candida et rufa. usus in suco: spissat[92], siccat. et rufa magis stomachi rheumatismos [93][94] emendat pota III obolis, sanguinis excreationes cum amylo[95], dysinterias pota et infusa, item verbenaca ex aqua data aut carentibus. febri ex vino[96] Ammineo[97], cochlearibus [98][99] v additis in cyvthos[100] III vini.
[101] Laver[102] quoque, nascens in rivis, condita et cocta torminibus medetur, potamogiton vero ex vino dysintericis etiam et coeliacis, similis betae foliis, minor[103] tantum hirsutiorque, paulum[104] semper eminens[105] extra aquam[106]. usus in foliis: refrigerant, spissant, peculiariter cruribus vitiosis utilia et contra ulcerum nomas[107] cum melle vel aceto.
[108] Castor hanc aliter noverat, tenui folio velut equinis saetis, thyrso longo et levi, in aquosis nascentem. radice sanabat strumas et duritias. potamogiton adversatur[109] crocodilis [110] ; itaque secum habent[111] eam qui venantur[112]. alvum sistit et Achillea[113]. eosdem[114] effectus praestat et statice, VII caulibus veluti rosae capita sustinens.
[115] Ceratia[116] uno folio, radice nodosa et[117] magna, in cibo coeliacis et dysintericis medetur. leontopodion alii leuceoron [118], alii doripetron[119], alii thorybethron[120] vocant, cuius radix alvum sistit purgatque bilem, in aquam mulsam[121] addito pondere denariorum[122] II. nascitur in campestri et gracili solo. semen eius potum lymphatica somnia[123] facere dicitur[124]. lagopus sistit alvom e vino pota aut in febri ex aqua.
[125] eadem inguini adalligatur in tumore[126]. nascitur in segetibus. multi super omnia laudant ad deploratos[127] dysintericos quinquefolium decoctis in lacte radicibus potis et aristolochiam victoriati pondere in[128] cyathis vini III. quae ex supra dictis calida sumentur, haec candente[129] ferro temperari[130] aptius erit.
[131] E diverso purgat alvum sucus centaurii minoris drachma in hemina aquae[132] cum exiguo salis et aceti bilemque detrahit , maiore[133] tormina discutiuntur. Vettonica[134] alvum solvit drachmis[135][136] IIII in[137] hydromelitis cyathis VIIII, item Euphorbeum [138] vel agaricum drachmis II cum sale modico[139] potum ex[140] aqua aut in mulso obolis III. solvit et cyclaminos ex aqua pota aut balanis subditis, item chamaecissi balanus. hysopi manipulus[141] decoctus ad tertias cum sale[142] et pituitas trahit vel[143] tritus[144] cum[145] oxymelite et sale pellitque ventris aninmalia. pituitam et bilem detrahit peucedani radix.
[146] Alvum purgant[147] anagallides[148] ex aqua mulsa, item epithymum, qui est flos e thymo satureiae simili. differentia , quod hic herbaceus est, alterius thymi albus; quidam [149] hippopheon[150] vocant. stomacho minus[151] utilis[152] vomitiones movet[153], sed tormina et inflationes[154] discutit. sumitur et ecligmate[155] ad pectoris vitia[156] cum melle et aliquando iride.
[157] alvum[158][159] solvit a IIII drachmis ad VI cum melle et[160] exiguo salis atque[161] aceti. quidam aliter epithymum[162] tradunt sine radice nasci, tenue[163], sirailitudine pallioli, rubens, siccari in umbra, bibi ex aqua acetabuli parte dimidia, detrahere pituitam[164][165] bilemque alvo leniter soluta.
[166] et nymphaea in vino austero solvit et pycnocomon[167], erucae foliis crassioribus et acrioribus, radice rotunda, lutei coloris, terram olente, caule quadriangulo, modico, tenui, flore ocimi. invenitur in saxosis[168]. radix eius in aqua mulsa X II pondere et alvum et bilem et pituitam exinanit; semen somnia tumultuosa facit una drachma in vino potum. et[169] capnos[170] trunca[171] detrahit bilem.
[172] Polypodi[173], quam nostri feliculam[174] vocant, similis felici[175], radix in usu, pilosa, coloris intus herbacei, crassitudine digiti minimi, acetabulis cavernosa ceu[176] polyporum cirri[177], subdulcis, in petris nascens aut sub arboribus vetustis . exprimitur[178] sucus aqua madefactae[179], et[180] ipsa minute[181] concisa inspergitur oleri vel betae vel malvae vel salsamento aut cum pulticula coquitur ad alvum vel[182] in febri leniter[183] solvendam. detrahit bilem et pituitam, stomachum offendit[184]. aridae farina indita naribus polypum consumit. florem et[185] semen non fert.
[186][187] Scamonium[188] quoque[189] dissolutione[190] stomachi[191] bilem detrahit, alvum solvit, praeterquam si adiciantur aloes[192] drachmae[193] II obolis eius II. est autem sucus herbae ab radice ramosae, pinguibus foliis[194], triangulis[195], albis, radice crassa, madida, nausiosa. nascitur pingui[196] et albo solo.
[197] radix circa canis ortum excavatur, ut in ipsam[198] confluat[199] sucus, qui sole siccatus digeritur in pastillos. siccatur et ipsa vel cortex. laudatur natione Colophonium, Mysium, Prienense[200], specie autem nitidum et quam simillimum taurino glutini, fungosum tenuissimis[201] fistulis, cito liquescens, virus redolens, cumminosum[202], linguae tactu[203] lactescens, quam levissimum, cum diluatur[204], albescens. hoc evenit et adulterine [205], quod fit ervi[206] farina[207] et[208] tithymalli[209] marini suco fere in Iudaea.
quod etiam strangulat sumptum. deprehenditur gustu, tithymallus enim linguam excalefacit[210]. usus bimo[211] ; nec ante[212] nec postea utile[213]. dedere et per se ex aqua vel[214] mulsa[215] et[216] sale quaternis obolis, sed utilissime cum aloe[217] ita, ut incipiente purgatione mulsum bibatur. fit et decoctum radicis in aceto ad crassitudinem mellis, quo leprae inlinuntur[218] et caput inunguitur[219] in dolore cum[220] oleo.
[221] Tithymallum nostri herbam lactariam vocant, alii[222] lactucam caprinam, narrantque lacte eius inscripto corpore, cum inaruerit, si cinis inspergatur[223], apparere litteras, et ita quidam adulteras adloqui maluere quam codicillis. genera eius multa. primus[224] cognominatur characias[225], qui et masculus[226] existimatur, ramis digitali crassitudine, rubris, sucosis[227], v aut[228] VI, cubitali longitudine, a radice[229] foliis paene oleae[230], in cacuminibus coma iunci.
[231] nascitur in asperis[232] maritimis, legitur semen autumno cum coma, siccatum [233] sole tunditur et reponitur. sucus vero incipiente[234] pomorum lanugine defractis ramis[235] excipitur farina ervi aut ficis[236], ut cum iis[237] arescat. quinas autem[238] guttas singulis[239] excipi satis est,
traduntque[240] totiens purgari hydropicos fico sumpta, quot[241] guttas ea[242] lactis exceperit. sucus cum colligitur [243], ne attingat oculos, cavendum est. fit et[244] e foliis tunsis priore minus[245] efficax. fit et decoctum e ramis. est et[246] semen in usu cum[247] melle decoctum[248] ad catapotia solvendae alvi gratia. semen et dentium cavis cera includitur. colluuntur[249] et radicis[250] decocto[251] e[252] vino aut oleo. inlinunt et lichenas suco bibuntque eum, ut purget[253] vomitione[254] et alvo soluta, alias[255] stomacho inutilem.
trahit pituitam sale addito in potu, bilem aphronitro, si per alvum purgari libeat, in posca, si vomitione, in passo[256] aut aqua mulsa. media potio III[257] obolis datur. ficos a cibo sumpsisse[258] melius est. fauces urit leniter[259], est[260] enim tam ferventis naturae, ut per se extra corpori inpositus[261] pusulas ignium modo faciat[262] et pro caustico in usu sit.
[263] — Alterum genus tithymalli myrtiten [264] vocant, alii caryiten[265], foliis myrti acutis et pungentibus[266], sed maioribus[267], et ipsum in asperis nascens. colliguntur comae eius hordeo turgescente siccataeque in umbra diebus VIIII in sole inarescunt. fructus non[268] pariter maturescit, sed pars anno sequente, et nux vocatur. inde cognomen Graeci dedere.
demetitur[269] cum[270] messium maturitate lavaturque [271], deinde siccatur et datur[272] cum papaveris nigri II partibus ita, ut sit >totum acetabuli modus. minus hic vomito rius[273] quam[274] superior, ceteri item[275]. aliqui sic et folium eius dedere, nucem vero ipsam in mulso aut passo vel sesima[276]. trahit pituitam et bilem per alvum, oris ulcera sanat.
[277] ad nomas oris folium cum melle estur.— Tertium genus tithymalli paralium vocatur sive tithymallis folio rotundo, caule palmum alto, ramis rubentibus, semine [278] albo, quod colligitur incipiente uva et siccatum teritur sumiturque acetabuli mensura ad purgationes.— Quartum genus helioscopion[279] appellant,
[280][281] foliis porcillacae , ramulis stantibus a radice IIII aut[282] v rubentibus, semipedali altitudine, suci plenis. hoc[283] circa oppida nascitur , semine albo, columbis gratissimo[284]. nomen accepit[285], quoniam capita cum sole circumagit. trahit bilem per inferna[286] in oxymelite dimidio acetabulo. ceteri usus qui characiae.
— Quintum[287] cyparittian[288] vocant propter foliorum similitudinem, caule gemino aut triplici, nascente m[289] in campestribus. eadem[290] vis quae helioscopio aut characiae.— Sextum platyphyllon vocant[291], alii corymbiten [292], alii amygdaliten a similitudine. nec ullius latiora sunt folia. pisces necat. alvum solvit radice vel foliis vel suco[293] in mulso aut aqua mulsa drachmis IIII. detrahit privatim aquas.
[299] Apios[300][301] ischas[302] sive raphanos agria[303], iuncos II aut[304] III spargit in terra[305] rubentes, foliis rutae. radix cepae, sed amplior, quare quidam raphanum silvestrem vocant. intus habet mammam candidam[306], extra cortices nigros. nascitur in montosis[307] asperis, aliquando et[308] herbosis.
[309] effoditur vere tusaque[310] in fictili mergitur, deiectoque quod supernatat reliquus[311] sucus purgat utraque parte sesquiobolo in aqua[312] mulsa. sic et hydropicis datur acetabuli mensura. inspergitur [313] et aridae radicis farina potioni. aiunt superiorem partem eius vomitione biles extrahere, inferiorem per alvum in aqua[314].
[315] Tormina discutit quodcumque panaces, Vettonica[316] praeterquam a cruditate, peucedani sucus et[317] inflationes, ructus gignens, acori[318] radix, daucum[319] vel si lactucae modo sumatur. ladanum Cyprium potum interaneorum vitiis occurrit , Gentianae farina ex aqua tepida fabae magnitudine[320], plantago[321] mane sumpta[322] II lingulis et tertia papaveris in vini cyathis IIII non veteris. datur[323] et in somnum euntibus addito nitro vel polenta, si multo[324] post cibum detur. colo infunditur hemina suci vel in febri.
[325][326] Agaricum[327] potum obolis III in vini veteris[328] cyatho uno lieni[329] medetur, e[330] panace[331] omnium generum radix in mulso, sed Teucria praecipue pota arida et decocta[332], quantum [333][334] manus capiat, in aceti heminis[335] III ad heminam. inlinitur eadem ex aceto aut, si tolerari non possit[336], ex fico[337] vel aqua. Polemonia bibitur ex vino, Vettonica drachma in[338] oxymelitis cyathis III, aristolochia ut contra serpentes.[339]
[340] argemonia VII[341] diebus in cibo sumpta lienem consumere dicitur[342], agaricum in aceto mulso obolis II. nymphaeae Heracliae radix in vino pota et ipsa consumit. cissanthemus [343] drachma bis die sumpta in vini albi cyathis II per dies XL lienem dicitur paulatim emittere per urinam. prodest et hysopum cum fico[344] decoctum, lonchitidisz[345] radix decocta[346] prius quam semen demittat, peucedani quoque radix et lieni[347] et renibus.
[348] lien suco acori[349] poto[350] consumitur, praecordiis[351] et ilibus utilissimae[352] radices; .... clymeni semen potum diebus xxx pondere denarii in vino albo, Vettonicae farina ex melle et aceto scillite[353] pota, radix lonchitidis in aqua. Teucrium inlinitur, item scordium cum cera, agaricum cum farina e[354] feno Graeco.
[355] Vesicae[356] malis contraque calculos, gravissimis[357] cruciatibus , ut diximus, auxilio est Polemonia ex vino pota,[358] item agaricum, plantago foliis vel radice potis ex passo, Vettonica ut in iocinere diximus, item ramici[359] pota atque[360] inlita[361], eadem ad strangurias efficacissima. quidam[362] ad calculos Vettonicam et verbenacam et milifolium[363] aequis portionibus ex aqua pro singulari remedio bibere suadent.
[364] strangurias discuti[365] et[366] dictamno certum est, item quinquefolio decocto ad tertias in vino. hoc[367] et enterocelicis[368] dari atque inlini utilissimum est[369]. xiphi quoque radix superior urinam[370] ciet, infantibus enterocelicis datur ex aqua et inlinitur [371]. vesicae vitiis peucedani sucus, infantium[372] ramici[373] et umbilicis eminentibus psyllion[374] inlinitur.
[381] ebulum teneris[382] cum foliis tritum ex vino potum calculos pellit, inpositum testes sanat. erigeron[383] quoque cum farina turis et vino dulci testium inflammationes sanat. symphyti[384] radix inlita[385] enterocelas[386] cohibet, genitalium nomas hypocisthis alba. Artemisia quoque datur contra calculos ex vino dulci et ad stranguriam, dolores vesicae sedat ex vino radix nymphaeae Heracliae.
[387] Eadem vis crethmo[388] ab Hippocrate admodum laudatae[389]. est autem inter eas quae eduntur[390] silvestrium herbarum; hanc certe apud Callimachum adponit rustica illa Hecale. species quae[391] elatae[392] hortensiae. caulis unus[393] palmum altus; semen fervens[394], odoratum ceu libanotidis[395], rotundum; siccatum rumpitur. habet intus nucleum candidum , quem aliqui cachrym[396] vocant. folia pinguia[397] albicant[398] veluti olivae, crassiora et salsa[399] gustu; radices digiti crassitudine III aut[400] IIII.
[401] nascitur in maritimis petrosis. estur cruda coctave[402] cum olere, odorati saporis et iucundi. servatur etiam in muria. praecipue ei[403] usus[404] ad strangurias[405] folio vel caule vel radice ex vino. colorem quoque corporis gratiorem facit, verum largior[406] inflationes[407]. alvum solvit decocto, urinam et[408] a renibus umorem trahit, sicut [409] alcimae[410] siccae farina[411], e vino pota stranguriae[412] efficacius addito dauco, lieni quoque utilis. adversus serpentes bibitur. iumentis quoque in pituita aut stranguria hordeo inspersa succurrit.
[413] Anthyllion[414] est lenti simillima, quae in vino pota vesicas vitiis liberat, sanguinem sistit. altera anthyllis[415], chamaepityi[416] similis, flore purpureo, odore[417] gravi, radice intubi,[418][419] vel magis medetur[420]....
Cepaea[421], similis porcilacae, nigriore[422] radice[423], sed inutili[424], nascens in litoribus harenosis, gustu amara, in vino cum asparagi radice vesicae plurimum prodest.
[431] est aliud hypericon, quod aliqui[432] caron[433] appellant, folio[434] tamaricis —et sub ea nascitur—, sed pinguioribus foliis et minutis[435], rubentibus, odoratum, palmo altius, suave[436], leniter[437] acutum[438]. vis semini[439] excalfactoria, et ldeo inflammationem[440] facit, sed stomacho non[441] inutile, praecipuum ad stranguriam[442], si exulcerata non sit vesica. medetur et pleuriticis ex vino potum,
[443] vesicae autem callithrix[444] trita simul cum[445] cumino et data ex vino albo, verbenacaque[446] cum[447] foliis decocta ad tertias[448] vel radix eius e mulso calido calculos eicit; item perpressa[449], quae Arreti[450] et in Illyrico nascitur, in aqua decocta ex III heminis ad unam[451] pota, trifolium[452] ex vino sumptum et chrysanthemum primum[453]. anthemis[454] quoque calculos eicit, parvis[455] a radice foliis quinis, caulibus longis II, fore roseo[456], radices tritae per se[457].... cei[458], laver crudum.
[459][460] silaus[461] nascitur glariosis[462] et perennibus rivis, cubitalis apii similitudine. coquitur ut olus acidum[463], magna utilitate vesicae. quae si scabiem sentiat, panacis radice sanatur, aliter inutilis[464] vesicis.—Calculos pellit malum erraticum radicis libra in congio[465] decocta ad dimidias—inde heminae sumuntur per triduum, relicum ex vino[466] —et urtica[467] marina et daucum et plantaginis semen ex vino et herba[468] Fulviana trita ex vino[469]. et haec nomen inventoris habet, nota[470] tractantibus.
[471] urinas ciet[472] scordion, testium tumores sedat hyoscyamum, genitalibus medetur pencedani sucus,[473] ex melle semen[474], stranguriae agaricum obolis[475] III in[476] vini veteris cyatho uno, trifolii radix drachmis II in vino, dauci una drachma vel seminis.
Ischiadici[477] semine et foliis erythrodani tritis sanantur, panace poto et infricato[478], Polemonia, aristolochiae decocto folii.
[479] agarico quidem et nervus, qui platys[480] appellatur, et umerorum[481] dolor sanatur obolis III in vini veteris cyatho uno poto. quinquefolium[482]ischiadicis[483] et bibitur et inponitur, item scamonia[484] decocta et cum hordei farina. semen hyperici utriusque bibitur ex vino.
Sedis vitia et adtritus celerrime sanat plantago, condylomata quinquefolium[485], sed ea in[486] callum iam[487] conversa[488] cyclamini radix ex aceto. anagallidum caerulea procidentiam sedis[489] retro agit, e diverso rubens proritat[490].