[1] Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere volentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades |LXXXVII|[2].XIIII[3] prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit[4] |XIII|[5].L??? esse, etiam tum incomperta magnitudine. est[6] autem ipsius Italiae, ut 122 diximus, X???.XX[7] ad Alpes, unde[8] Lugdunum et ad[9] portum [10]Morinorum[11] Britannicum, qua videtur mensuram agere Polybius, |XI|.LXVIIII[12]. sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestivi ostiumque Rheni per castra legionum Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur[13], |XIII|.XLII[14].
Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.