[1] Quaedam poena emendantur aut morsu excitantur, ut[2] palmae ac lentisci; salsis[3] enim aquis aluntur. salis vim et cineres[4] , sed leniorem, habent[5]; ideo ficis adsperguntur rutaeque[6] , ne[7] fiant vermiosae[8] neve radices putrescant . quin et vitium radicibus aquam salsam iubent adfundi , si sint lacrimosae; si vero fructus earum decidant, cinerem aceto conspergi ipsasque inlini aut sandaraca, si putrescat uva; si vero fertiles non sint[9], aceto acri subacto cinere rigari atque oblini;
[10] quod si fructum non maturent prius inarescentem, praecisarum ad[11] radices plagam fibrasque aceto acri et urina vetusta madefacere atque eo luto obruere, saepe fodere. olearum, si parum promisere fructus , nudatas radices hiberno frigori opponunt, eaque castigatione proficiunt. omnia haec annua caeli ratione constant et aliquando serius poscuntur, aliquando celerius. nec non ignis aliquis[12] prodest, ut harundini. ambusta namque densior mitiorque surgit[13].
[14] Cato et medicamenta quaedam conponit, mensurae quoque distinction, ad maiorum arborum radices amphoram, ad minorum urnam, amurcae et aquae portione[15] aequa[16], ablaqueatis prius radicibus paulatim [17], adfundi iubens, in olea hoc amplius stramentis ante circumpositis, item fico; huius praecipue vere[18] terrain adaggerari radicibus; ita futurum, ut non decidant grossi maiorque fecunditas nec scabra proveniat.
simili modo, ne convolvolus fiat in vinea, amurcae congios duos decoqui [19] in crassitudinem mellis[20], rursusque cum bituminis tertia[21] parte et sulpuris quarta sub diu coqui[22], quoniam[23] exardescat [24] sub tecto. hoc vites circa capita ac sub bracchiis ungui; ita non fore convolvolum. quidam contenti sunt fumo huius mixturae suffire vineas secundo flatu continuo triduo.
[25] plerique non minus auxilii et alimenti arbitrantur in urina quam Cato in amurca, addita modo pari aquae[26] portione, quoniam per se noceat. aliqui[27] volucre[28] appellant animal praerodens pubescentes uvas. quod ne accidat, falces, cum sint exacutae, fibrina pelle detergent atque ita putant aut sanguine ursino[29] linunt[30] post putationem easdem.
sunt arborum pestes et formicae. has abigunt rubrica ac pice liquida perunctis caudicibus[31] , nec non et pisce suspenso iuxta in unum locum congregant aut lupino trito cum oleo radices linunt. multi et has[32] et talpas[33] amurca necant, contraque urucas[34] et, ne mala[35] putrescant , lacerti viridis felle tangi cacumina iubent, privatim autem contra urucasambiri arbores singulas a muliere incitati[36] mensis, nudis pedibus, recincta.
[37] item ne quod animal pastu malefico decerpat frondem, fimo boum diluto[38] spargi folia, quotiens imber interveniat, quoniam abluatur[39] ita virus medicaminis, mira quaedam excogitante sollertia humana[40], quippe cum averti grandines carmine credant plerique, cuius verba inserere non equidem serio ausim, quamquam a Catone proditis[41] contra luxata membra[42] iungenda [43] harundinum fissurae. idem arbores religiosas lucosque succidi permisit, sacrificio prius facto, cuius rationem precationemque[44] eodem volumine tradidit.