[1] Plurimum volant[2] quae apodes, quia careant[3] usu pedum, ab aliis cypseli appellantur, hirundinum[4] specie. nidificant in scopulis. hae sunt quae toto mari cernuntur, nec umquam tam longo naves tamque continuo cursu recedunt a terra, ut non[5] circumvolitent eas apodes. cetera genera residunt et[6] insistunt; his quies nisi in nido nulla: aut pendent aut iacent.