[1] Febrium circuitus tollit iocur[2] delphini gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosaceo [3], ut perunguantur aegri frigidis febribus, et ipsi adalligantur [4] aegris. item ex asello pisce lapilli, qui plena luna inveniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri[5] fluviatilis[6] longissimus dens capillo adalligatus ita, ut V diebus eum, qui[7] adalligaverit[8], non cernat aeger, ranae in trivio decoctae oleo abiectis carnibus perunctos[9] liberant quartanis.
[10] sunt qui strangulatas[11] in oleo ipsas clam adalligent oleoque eo perunguant. cor earum adalligatum frigora febrium minuit et oleum, in quo[12] intestina decocta sint. maxime autem quartanis[13] liberant ablatis unguibus ranae aeque[14] adalligatae et rubeta[15], si[16] iocur[17] eius vel cor adalligetur[18] in panno leucophaeo[19]. cancri fluviatiles triti in oleo et aqua[20] perunctis ante accessiones in febribus prosunt; aliqui et piper addunt.
[26] eosdem oculos cum carnibus lusciniae in pelle cervina[27] inligatos[28] praestare vigiliam somno fugato tradunt. in[29] lethargum[30] vergentibus[31] coagulo[32] ballaenae aut[33] vituli marini ad ofactum utuntur. alii sanguinem testudinis[34] lethargicis inlinunt . tertianis mederi dicitur et[35] spondylus[36] percae[37] adalligatus , quartanis cocleae fluviatiles in cibo recentes; quidam ob id adservant sale, ut dent tritas[38] in potu.
[39] Strombi in aceto putrefacti[40] lethargicos excitant odore. prosunt et cardiacis. cachectis[41], quorum corpus macie conficitur, tethea[42] utilia sunt cum ruta ac melle.— Hydropicis medetur adips delphini liquatus[43] et cum vino pots. gravitati saporis occurritur tactis naribus unguento ant odoribus vel quoquo[44] modo opturatis. strombi quoque carnes[45] tritae et in mulsi III heminis pari[46] modo aquae[47] aut, si febres sint, ex aqua mulsa[48] datae proficiunt, item[49] sucus cancrorum fluviatilium cum melle,
[50] rana quoque aquatica in vino vetere et farre[51] decocta ac pro cibo sumpta ita, ut bibatur ex eodem vase, vel testudo decisis pedibus, capite, cauda et intestinis exemptis, reliqua carne ita condita, ut citra fastidium sumi possit.—Cancri fluviatiles ex iure[52] sumpti et phthisicis[53] prodesse traduntur.
[54] Adusta sanantur cancri marini vel fluviatilis[55] cinere ex oleo; ichthyocolla, ranarum[56] cinere[57] ea[58], quae[59] ferventi aqua combusta sint; haec curatio etiam pilos restituit. item[60] cancrorum[61] fluviatilium cinere putant[62] utendum cum cera et[63] adipe ursino. prodest et fibrinarum pellium cinis.—Ignes sacros restingunt[64] ranarum viventium ventres inpositi, pedibus posterioribus[65] pronas adalligari [66] iubent, ut crebriore anhelitu prosint. utuntur et silurorum[67] salsamenti[68] capitum cinere ex aceto.—Pruritum scabiemque non hominum modo, sed et quadripedum efficacissime sedat iecur pastinacae decoctum in oleo.
[79] Sanguinem fieri[80] piscium cibo putant, sisti polypo tuso inlito[81], de quo et haec traduntur: muriam ipsum ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo, secari harundine, ferro enim[82] infici[83] vitiumque[84] trahere natura dissidente[85]. ad sanguinem sistendum[86] et ranarum inlinunt cinerem vel sanguinem arefactum.
[87] quidam ex ea rana, quam Graeci calamiten vocant, quoniam inter harundines fruticesque vivat, minima omnium et viridissima , sanguinem cineremve[88] fieri iubent, aliqui et nascentium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice novo[89] combustarum cinerem, si[90] per nares fluat, inferciendum [91].
[92] diversus[93] hirudinum[94], quas sanguisugas vocant, ad extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio earum, quae cucurbitarum[95] medicinalium, ad corpora levanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur[96], sed vitium, quod admissae[97] semel desiderium faciunt circa eadem tempora [98] anni semper eiusdem medicinae. multi podagris[99] quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pondere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando tamen relinquunt[100] adfixa capita, quae[101] causa volnera insanabilia facit et multos interemit, sicut Messalinum[102] e[103] consularibus patriciis, cum ad genu[104] admisisset, in veneni[105] virus remedio verso.
[106] maxime rufae[107] ita formidantur; ergo sugere [108] orsas[109] forficibus[110] praecidunt, ac velut siphonibus[111] defluit sanguis, paulatimque morientium capita se contrahunt , nec relinquuntur[112]. natura earum adversatur cimicibus [113], suffitu[114] necat eos.—Fibrinarum pellium cum pice liquida combustarum cinis narium[115] profluvia sistit suco porri mollitus.
[116] Extrahit[117] corpori tela inhaerentia saepiarum testae cinis, item purpurarum testae[118] ex aqua, salsamentorum carnes[119], cancri fluviatiles triti, siluri fluviatilis, qui et alibi quam[120] in Nilo nascitur, carnes inpositae, recentis[121] sive salsi[122]. eiusdem cinis extrahit, adips et cinis spinae eius vicem spodii praebet[123].
[124] Ulcera, quae serpunt, et quae in iis[125] exerescunt capitis menarum cinis vel siluri coercet, carcinomata per carum capita salsarum, efficacius si[126] cinere[127] earum misceatus[128] sal et cunila capitata[129] oleoque subigantur. cancri marina cinis usti cum plumbo carcinomata compescit. ad hoc ex fluviatilis[130] sufficit cum melle lineaque lanugine; aliqui malunt alumen melque misceri[131] cineri[132]. phagedaenae siluro inveterato et cum sandaraca trito, cacoëthe et nomae et putrescentia cybio vetere sanantur; vermes innati ranarum felle tolluntur.
[133] fistulae aperiuntur siccanturque salsamentis cum linteolo[134] inmissis, intraque alterum diem callum omnem auferunt et putrescentia ulcerum quaeque serpant[135] emplastri modo subacta et inlita. et allex[136] purgat ulcera in linteolis[137] concerptis, item echinorum[138] testae cinis. carbunculos coracinorum salsamenta inlita[139] discutiunt, item mullorum salsamenti cinis—quidam capite tantum[140] utuntur cum[141] melle—vel coracinorum carnes[142]. muricum cinis cum oleo tumores[143] tollit, cicatrices[144] fel scorpionis marini.
Mulieribus lactis copiam facit glauciscus e iure sumptus et[152] zmarides[153] cum tisana sumptae vel cum feniculo decoctae. mammas ipsas muricum vel purpurae testarum cinis cum melle efficaciter sanat[154], item[155] cancri inliti[156] fluviatiles vel marini. pilos in mamma muricum[157] carnes inpositae[158] tollunt. squatinae inlitae crescere mammas non patiuntur. delphini adipe linamenta[159]inlita[160] accensa excitant volva[161] strangulata[162] oppressas, item strombi in aceto putrefacti .
[163] percarum vel menarum capitis cinis sale admixto et cunila oleoque volvae medetur, suffitione quoque secundas detrahit. item vituli marini adips instillatur igni naribus[164] intermortuarum volvae vitio, coagulo[165] eiusdem in vellere inposito[166]. pulmo marinus alligatus purgat egregie profluvia,[167] echini viventes tusi[168] et in vino dulci poti sistunt et cancri fluviatiles triti[169] in vino[170] potique[171].
[172] item siluri[173] suffitu, praecipue Africi, faciliores partus[174] facere[175] dicuntur, cancri ex aqua poti profluvia sistere, ex hysopo[176] purgare. et si partus strangulet[177], similiter poti auxiliantur. eosdem recentes vel aridos bibunt ad partus continendos. Hippocrates et ad[178] purgationes mortuosque partus utitur illis, cum quinis[179] lapathi radice[180] rutaeque et fuligine trita[181] et in mulso[182] data[183] potui[184].
[185] iidem[186] in iure cocti cum lapatho et apio menstruas purgationes expediunt lactisque ubertatem faciunt, iidem[187] in febri, quae[188] sit cum capitis doloribus et oculorum palpitatione, mulieribus in vino austero[189] dati[190] prodesse dicuntur. castoreum ex mulso potum pur gationibus prodest contraque volvam olfactum[191] cum aceto et pice[192] aut[193] subditum pastillis.
ad secundas etiam ut eodem[194] prodest cum panace in IIII cyathis vini et a frigore laborantibus ternis obolis. sed si castoreum fibrumve[195] supergrediatur gravida, abortum facere dicitur et periclitari partu[196], si superferatur. mirum est et quod de torpedine invenio, si capiatur, cum luna in libra sit, triduoque adservetur sub diu[197], faciles partus facere postea, quotiens inferatur[198]. adiuvare et pastinacae radius adalligatus umbilico existumatur, si viventi ablatus sit, ipsa in mare[199] dimissa[200].
[201] invenio apud quosdam ostraceum[202] vocari quod aliqui onychen[203] vocent[204]; hoc suffitum[205] volvae poenis mire resistere; odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere; vetera quoque ulcera et cacoëthe eiusdem cinere sanari[206]. nam carbunculos et carcinomata in muliebri[207] parte praesentissimo remedio sanari tradunt cancro femina cum[208] salis flore contuso post plenam lunam[209] et ex aqua inlito[210].
[211] Psilotrum[212] est thynni[213] sanguis[214], fel, iocur, sive recentia sive servata, iocur etiam[215] tritum mixtoque cedrio[216] plumbea pyxide[217] adservatum. ita pueros mangonicavit[218] Salpe obstetrix. eadem vis[219] pulmonis[220] marini[221], leporis marini[222] sanguine [223] et felle[224] vel si in oleo lepus[225] hic necetur[226]..... canori, scolopendrae marinae cinis cum oleo, urtica marina trita[227] ex aceto scillite[228], torpedinis cerebrum cum alumine inlitum XVI[229] luna.
[230] ranae parvae, quam in oculorum curatione descripsimus, sanies efficacissimum[231] psilotrum est, si[232] recens[233] inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa[234], mox decocta III heminis[235] ad tertias vel in oleo decocta aereis[236] vasis. eadem mensura alii ex XV[237] ranis conficiunt psilotrum[238], sicut in oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in vase fictili[239] et[240] ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum. [Hic[241][242][243] suffitus urentium eas[244] necat cimices]. inuncto[245] castoreo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus reperiuntur. in omni autem psilotro[246] evellendi prius sunt pili.
[247] Infantium gingivis dentitionibusque[248] plurimum confert delphini cum melle dentium cinis[249] et si ipso dente gingivae tangantur[250]. adalligatus idem pavores[251] repentinos tollit. idem effectus et caniculae dentis. ulcera vero, quae[252] in auribus aut ulla parte corporis fiant, cancrorum fluviatilium sucus cum farina hordeacea sanat.
[253] et ad reliquos[254] morbos[255] triti in oleo perunctis prosunt. siriasim infantium spongea frigida cerebro umefacto rana inversa adalligata efficacissime sanat. aridam[256] inveniri adfirmant.
Mullus in vino necatus vel piscis rubellio vel anguillae II, item uva[257] marina in vino putrefacta[258] iis[259], qui inde biberint, taedium vini adfert[260].
[261] Venerem inhibet[262] echeneis[263], hippopotamii[264] frontis[265] e sinistra parte pellis in[266] agnina adalligata[267], fel torpedinis[268] vivae genitalibus inlitum[269]. concitant coclearum fluviatilium carnes sale adservatae et in potu ex vino datae, erythini[270] in cibo sumpti, iocur[271] ranae diopetis[272] vel[273] calamitis[274] in pellicula gruis[275] adalligatum vel dens crocodili maxillaris adnexus bracchio vel hippocampus vel nervi rubetae dextro lacerto adalligati[276]. amorem finit in pecoris recenti corio rubeta adalligata.
[277] Equorum scabiem ranae decoctae[278] in aqua extenuant , done inlini possint[279]. aiunt ita[280] curatos[281] non reperi postea.—Salpe[282] negat canes latrare, quibus in offa rana viva data sit.
Inter aquatilia dici[283] debet et calamochnus[284], Latine adarca[285] appellata[286]. nascitur circa harundines tenues[287] e spuma aquae dulcis ac marinae, ubi se miscent[288]. vim habot[289] causticam[290], ideo acopis utilis[291] et contra perfrictionum[292] vitia. tollit et mulierum lentigines in facie.
[293] et calami simul dici[294] debent: phragmitis radix recens tusa luxatis medetur et spinae doloribus ex aceto inlita, Cyprii[295] vero, qui et donax vocatur, cortex alopeciis[296] medetur ustus[297] et ulceribus veteratis[298], folia extrahendis quae infixa[299] sint corpori[300] et igni sacro. paniculae flos aures si intravit, exsurdat.
Sepiae[301] atramento tanta vis est, ut in lucernam[302] addito Aethiopas videri ablato[303] priore lumine[304] Anaxilaus tradat[305].— Rubeta excocta aqua potui data suum morbis medetur vel cuiuscumque[306] ranae cinis.—Pulmone marino si confricetur lignum, ardere videtur adeo, ut[307] baculum ita praeluceat .—