alioquin post hominem erit. ergo permutatis lateribus, ut ortus illius diei ab dextro umero fiat, occasus a sinistro, tune erit hora sexta, cum minima umbra contra medium fiet hominem. per huius mediam longitudinem duci sarculo sulcum vel cultro[5] liniam verbi gratia pedum XX conveniat[6] mediamque mensuram, hoc est in decimo pede[7], circumscribi circulo parvo, qui vocetur umbilicus .
[8] quae pars fuerit a vertice umbrae, haec erit venti[9] septentrionis[10]. illo tibi, putator, arborum plagae ne spectent , neve arbusta vineaeve[11] nisi in Africa, Cyrenis, Aegypto. illinc flante ne arato[12],quaeque alia praecipiemus[13].quae [14] pars liniae fuerit a pedibus umbrae meridiem spectans, haec ventum austrum dabit, quem a Graecis notum diximus [15] vocari.
[16] illinc flatu veniente materiam vinumque[17], agricola, ne tractes. umidus aut aestuosus[18] Italiae est[19], Africae quidem incendia cum serenitate adfert[20]. in hunc Italiae palmites spectent[21], sed non plagae arborum vitiumve. hic[22] oleae timeatur vergiliarum quadriduo, hunc caveat insitor calamis gemmisque inoculator.
[23] de ipsa regionis eius hora praemonuisse conveniat[24]. frondem medio[25] die, arborator, ne caedito. cum meridiem adesse senties[26] , pastor, [aestate][27] contrahente se umbra[28], pecudes a[29] sole[30] in opaca cogito. cum aestate pasces, in occidentem spectent[31] ante meridiem, post meridiem in orientem[32]; aliter noxium, sicut hieme et vere[33] in rorulentum[34] educere[35]: [nec[36] contra septentrionem paveris[37] supra dictum] cluduntur[38] ita lippiuntque[39] ab adflatu et alvo cita pereunt. qui feminas concipi voles, in hunc ventum spectantes iniri cogito.