C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XX
Maximum hine opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo[1] id parvum ac[2] modicum existimaverit , nominum vilitate[3] deceptus. pax secum[4] in his aut bellum naturae dicetur[5] , odia amicitiaeque[6] rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam[7] appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus [8] , aquas[9] sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque,
[10] ut a sublimioribus recedamus, ferrum ad se trahente magnete lapide et alio rursus abigente[11] a sese, adamanta, rarum[12] opum gaudium, Infragilem[13] omni cetera vi et invictum, sanguine hircino rumpente, quaeque alia in suis locis dicemus paria vel maiora miracula.[14] tantum venia sit a minimis, sed a salutaribus ordienti primumque ab hortensiis[15].