[1] Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter arbores numerabantur[2]. lovis simulacrum in urbe Populonio ex una conspicimus tot aevis incorruptum, item Massiliae pateram[3]. Metaponti templum Iunonis vitigineis columnis stetit. etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una[4] vite Cypria, ut ferunt quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt. nec est ligno ulli aeternior natura. verum
[5] ista ex silvestribus facta crediderim; hae vites[6] tonsura annua coercentur, et vis earum omnis evocatur in palmites aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia ex iis petitur[7] pluribus[8] modis ad caeli mores solique ingenia. in Campano agro populis nubunt, maritasque conplexae atque per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scandentes cacumina aequant, in tantum sublimes, ut vindemitor[9]
auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla[10] fine crescendi, vidique[11]iam[12] porticus[13], villas et domos[14] ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris. quodque memoria[15] dignum inter prima Valerianus quoque Cornelius existimavit, una vitis Romae in Liviae porticibus subdiales[16] inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda.
[17] ulmos[18] quidem ubique exuperant[19], miratumque altitudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam facete lusisse in austeriorem gustum vini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. rumpotinus[20] vocatur et alio nomine opulus[21] arbor Italiae Padum[22] transgressis, cuius tabulata in orbem patula ???eplent puroque perductae[23] dracone in palmam eius inde sub rectos[24] ramorum digitos flagella dispergunt.
[25] eaedem motici hominis[26] altitudine[27] adminiculatae sudibus horrent[28], vineamque faciunt aliae[29] inprobo reptatu[30] pampinorumque per inania omnia[31] discursu atria media conplentes . tot differentias vel sola tantum[32] Italia recipit. stat provinciarum aliquarum[33] per se[34] vitis sine ullo pedamento[35], arcus[36] sues in se colligens et brevitate crassitudinem pascens.
[37]vetant hoc aliubi venti, ut in Africa et Narbonensis provinciae partibus, ubi[38] ecrescere ultra suos pollices[39] prohibitae [40] semperque pastinatis[41] similes[42] herbarum modo vagantur per arva ac sucum terrae passim uvis bibunt, quae ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae exsuperant. vina non alibi[43] tristiora, sed uva[44] non alibi gratior[45] callo, unde[46] possit invenisse nomen durus acinus[47].
[48] namque genera magnitudine, colore, saporibus acini[49] innumera etiamnum multiplicantur vino[50]. hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo nitentque viridi; candicans enim nigerque vulgares . tument vero mammarum modo bumasti, praelongis dactyli[51] porriguntur acinis. est et[52] illa naturae lascivia, ut praegrandibus adhaereant parvi[53] comites[54], suavitate certantes; leptorragas[55] has vocant.
[56] durant aliae per hiemes[57], pensili concamaratae nodo[58]. aliae in sua tantum continentur anima, ollis fictilibus[59] et insuper doliis[60] inclusae, stipatae vinaceis circumsudantibus. aliis gratiam, qui et vinis[61], fumus adfert, fabrilisque[62] in eo[63] gloriam[64] praecipuam[65] fornacibus Africae Tiberi [66] Caesaris auctoritas fecit; ante eum Raeticis prior mensa erat uvis ex[67] Veroniensium[68] agro. quin et patientia nomen acinis dat[69] passis.
quid[86] , quod inserta[87] castris[88] summam rerum imperiumque continet[89] centurionum in manu vitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas[90] perducit aquilas atque eiam in delictis[91] poenam[92] ipsam honorat ? nec non vineae[93] oppugnationum[94] dedere[95] rationem[96]. nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per sese vino ipso[97] remedia sint.