[1]Padus, e gremio[2] Vesuli montis[3] celsissimum in cacumen Alpium elati finibus Ligurum Bagiennorum[4] visendo fonte profluens[5] condensque se cuniculo et in Forovibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, graecis[6] dictus Eridanus ac poena[7] Phaethontis[8] inlustratus, augetur ad canis ortus liquatis nivibus, agris quam navigiis [9] torrentior, nihil[10] tamen ex rapto sibi[11] vindicans[12] atque, ubi linquit[13], ubertate[14] largitor[15].
[16]CCC p. a fonte addens meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Alpinosque navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum sese exonerantes, omni numero XXX flumina in mare Hadriaticum defert[17], celeberrima ex iis Appennini latere Iactum[18], Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum, Inciam[19], Gabellum[20], Scultennam[21], Rhenum[22], Alpium vero Sturam, Orgum[23], Durias duas, Sesitem[24], Ticinum, Lambrum, Adduam[25], Ollium, Mincium.
[26] nec alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam diductus[27] in flumina et fossas inter Ravennam Altinumque per CXX, tamen, qua largius[28] vomit, Septem Maria dictus facere. Augusta[29] fossa Ravennam trahitur, ubi Padusa vocatur , quondam Messanicus appellatus. proximum inde ostium magnitudinem portus habet qui Vatreni[30] dicitur, qua[31] Claudius Caesar e[32] Britannia[33] triumphans praegrandi illa domo verius quam nave intravit Hadriam.
[34] hoc ante Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum[35] ab urbe[36] Spina[37], quae fuit iuxta, praevalens, ut Delphicis[38] creditum est thesauris[39], condita a Diomede. auget ibi Padum Vatrenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde ostium Caprasiae, dein Sagis, dein Volane[40], quod ante[41] Olane[42] vocabatur, omnia ea[43] fossa Flavia[44], quam primi a Sagi fecere[45] Tusci egesto[46] amnis impetu per[47] transversum[48] in Atrianorum[49] paludes quae Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi[50] Tuscorum Atriae[51], a quo Atriaticum[52] mare ante appellabatur[53] quod nunc Hadriaticum[54].
inde ostia plena[55] Carbonaria, Fossiones[56] ac[57]Philistina[58], quod alii Tartarum vocant, omnia ex[59] Philistinae fossae abundatione nascentia[60], accedentibus Atesi ex Tridentinis Alpibus et Togisono[61] ex Patavinorum agris. pars eorum et proximum portum facit Brundulum[62], sicut Aedronem[63] Meduaci duo ac fossa Clodia. his se[64] Padus miscet ac per haec effundit[65], plerisque, ut in Aegypto Nilus[66] quod vocant Delta, triquetram figuram inter Alpes atque oram maris facere proditus , stadiorum[67]II[68] circuitu.
[69] pudet a Graecis Italiae rationem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius[70] dicit, quoniam circa fontem arbor multa sit picea[71], quales Gallice[72] vocentur padi, hoc[73] nomen accepisse, Ligurum quidem lingua amnem ipsum Bodincum[74] vocari, quod significet fundo carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria[75] vetusto nomine Bodincomagum[76], ubi praecipua altitudo incipit.