Arcus vocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum. nam ne[1] pluvios[2] quidem aut serenos dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi; eolorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris[3] fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non nisi XXX[4] luna posse fieri[5].
[6] fiunt autem hieme maxime ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa solstitium[7] longissimis diebus, bruma vero[8] [id est brevissimis[9] ] frequenter[10], iidem[11] sublimes humili sole humilesque[12] sublimi, et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem[13] dimissi[14], meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem[15] per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.