[1] Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum[2] Crocodilon[3], est flumen. memoria urbium Dorum, Sycaminum[4]. promunturium Carmelum et in monte oppidum eodem nomine, quondam Acbatana[5] dictum[6]. iuxta Getta[7], Geba[8], rivus Pacida[9] sive Belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia[10] a radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi[11] Caesaris Ptolemais[12], quae quondam Acce[13] . oppidum Ecdippa[14], promunturium Album.
[15] Tyros[16], quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nune vero Alexandri oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Vtica[17] et illa[18] aemula terrarumque[19] orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra orbem[20] conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat. circuitus XVIIII est, intra[21] Palaetyro[22] inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optinet[23]. inde[24] Sarepta[25] et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque Boeotiarum parens.